Circulares literae dioecesanae anno 1912. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XII.
110 cedat. Festum vero Sanctissimi Corporis Christi, idemque cum octava privilegiata, Dominica post Sanctissimam Trinitatem, tamquam in sede propria, celebrabitur, statuta pro festo Sacratissimi Cordis Jesu feria VI infra octavam. III. Ecelesiastico praecepto, quod supra diximus, dies festi Patronorum non subiacent. Locorum autem Ordinarii possunt solemnitatem exteriorem transferre ad Dominicam proxime sequentem. IV. Sicubi aliquod festum ex enumeratis legitime sit abolitum vel translatum, nihil inconsulta Sede Apostolica innovetur. Si qua vero in natione vel regione aliquod ex abrogatis festis Episcopi conservandum censuerint, Sanctae Sedi rem deferant. V. Quod si in aliquod ex festis, quae servata volumus, dies incidat abstinentiae vel ieiunio consecratus, ab utroque dispensamus ; eamdemque dispensationem etiam pro Patronorum festis, hac nostra lege abolitis, concedimus, si tamen solemniter et cum magno populi concursu ea celebrari contingat. Novum Apostolicae sollicitudinis argumentum lmiusmodi praebentes, spem Nos certam fovemus, fideles, universos iis etiam diebus, quos nunc de numero festivitatum praecepto obstrictarum expungimus, suam in Deum pietatem et in Sanctos venerationem, non minus quam antea, fore testaturos, ceterisque diebus festis, qui in Ecclesia servandi supersunt, diligentiore, quam antehac, studio observandum praeceptum curaturos. Contrariis quibusvis, licet speciali et individua mentione dignis, non obstantibus. Datum Romae, apud S. Petrum, die II mensis Julii MCMXI, Pontificatus Nostri anno octavo. PIUS PP. X. Sacrorum Regni Hungáriáé Antistites in conventu 9 Novembris 1911 me praeside Budapestini celebrato, ea omnia quae praefato motu proprio Sanctissimi D. N. Pii Papae X de diebus festis die 2 Julii 1911 edito constituta sunt, maturae deliberationi subiicientes, explorata et ad trutinam vocata singulorum sententia, suffragiorum maioritate decreverunt, supplicandum esse Augustissimo j Pontifici, ut in patria nostra antiquus festorum ordo, inde a reductione p. m. Clementis Papae XIII. (22 Junii 1771) vigens et saeculari haud interrupta consuetudine firmatus, porro quoque retineri ac servari valeat, seu ut futuris etiam temporibus festa dicti antiqui ordinis de venia Apostolicae Sedis sub duplici praecepto celebrari queant. Votum eius- modi erat profecto haud omni carens difficultate, siquidem S. Congregatio Concilii iam pridem, oraculo quippe 8 Augusti 1911 ad IV dato, aperte omnino [ pro sua auctoritate declaraverat, novissimam de diebus festis legem immediate viper e seu quod idem est, motu proprio ad tramitem novae promulgandarum legum disciplinae rite publicato, quum nihil in eo dicatur de tempore, quo cessare debeat obligatio audiendi Missam et abstinendi ab operibus servilibus, festa omnia in decreto haud excepta, per se abrogata censenda esse, nec quoquo modo uti veri nominis festa amplius considerari posse. Itaque, licet his perpensis, vix ulla impetrandae petitionis spes affulgeret, tamen supplices eatenus meo caeterorum Regni Episcoporum nomine porrigebam Sanctissimo Domino preces, quas interim ex parte nonnisi admissas docent binae lite- rae in hanc rationem conscriptae: