Circulares literae dioecesanae anno 1910 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VII.

73 VIL Nr. 2262. Ad R. D. Caro- lum Kánter et Marchio- nissam Ade- lem Pallavi- cini Praesi­des piae So­cietatis ab altari, in quinquage­simo a con­dita Societate anniversario. •— 14 martii 1910. Dilecti filii, salutem et apostolicam benedictionem. — Exeunte anno quinqua­gesimo a. condita pia Societate cui prae­sidetis, recte existimastis, quas dabatis nuper ad Nos litteras, eas Nobis fore per- iucundas. Etenim nihil sanctius, nihil sa­lubrius esse potest, quam, quod vobis est propositum, promovere cultum Sacramenti Augusti, simulque inopiae subvenire sacra­rum aedium, ubi necessariae supellectilis copia desideretur. In hoc autem apparet plane eximiam valdeque fructuosam ad­huc vestram industriam exstitisse. Vobis igitur plurimum gratulamur, quin etiam gratias ingentes agimus, quod, vestram et communem foventes in Christum Do­minum pietatem, optime de Ecclesia sancta mereri consuevistis. Praeterea, quod documento sit paternae in vos benevo­lentiae Nostrae, vobis singulis, quotquot estis de ista Societate, damus, ut anno vertente, semel, quo die cuique libuerit, modo rite expiati Sancta de altari liba­veritis, plenariam peccatorum veniam apud Deum impetretis. Quod reliquum est, Societatem vestram, quam gaudemus late per Hungáriáé dioeceses iam esse propagatam, magnopere velimus ut omnes boni opibus suis atque studiis iuvent. Auspicem vero coelestium munerum, vobis, dilecti filii, cunctisque vestris sodalibus apostolicam benedictionem peramanter impertimus. Datum Romae, apud S. Petrum die XXVII Februarii MCMX, Pontificatus Nostri anno septimo. PIUS PP. X. In plenariis comitiis a S. Congrega­tione de disciplina Sacramentorum habi­tis, die 12 martii 1910, sequentia propo­sita fuerunt dirimenda dubia nimirum: I. Quid intelligendum sit nomine „regionisw, seu in qua distantia debeant versari contrahentes a loco in quo est sacerdos competens ad assistendum ma­trimonio, ut hoc possit valide et licite iniri coram solis testibus ad normam art. VIII decr. „Ne temere“. II. Accidit non raro ut ob sacerdo­tum inopiam plures paroeciae ab uno tantum parocho regantur, qui easdem omnes singulis mensibus invisere nequit. Sunt pariter quaedam amplae paroeciae, vicos etiam cum sacello publico valde dissitos continentes, qui infra mensem, tum ob viarum asperitatem, tum ob flu­minum impetum lustrari a parocho ne­queunt omnino, nec parochus a fidelibus adiri potest. Quaeritur: a) Possintne fide­les paroeciarum in primo casu, elapso 12 Nr. 2264. Dubia circa decretum de sponsalibus et matrimo­nio.

Next

/
Thumbnails
Contents