Circulares literae dioecesanae anno 1910 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXII.

271 finita communione impertit manu stans paululum ad cornu Evangelii. XX. In Missis privatis, quae durante expositione ad aras laterales celebrantur, infra Missam non pulsetur campanula. (S. R. C. 31. Aug. 1867. n. 3157. et 11. Maii 1878. n. 3448.) XXI. Tempore expositionis sedulo vitanda sunt omnia, quae irreverentiam aut distractionem causare possunt. XXII. Si durante expositione aliquam devotionem fieri contigerit, puta: recitare Rosarium aut cantare Litanias (SS. No­minis vel Cordis Jesu, vel Lauretanas tantum, exclusis quibuscunque aliis), haec omnia fiant ad aram lateralem a sacer­dote superpelliceo cum stola et pluviali albi coloris induto; in fine autem liuius- modi devotionis fiat commemoratio San­ctissimi. XXIII. Tempore seu in actu celebra­tionis Missae Crux super altare relinqui potest, (sed non debet) qua expleta, si commode fieri possit, amovenda est. Num- quam tamen Crux ita poni potest, ut aspe­ctum SS. Sacramenti expositi impediat. (S. R. C. 2. Sept. 1741. n. 2365. — 15. Junii 1883. n. 3576.) XXIV. De luminibus, quae continuo ardere debent, dum Sacramentum publice exponitur regulae instar habendum est S. R. C. responsum: „Luminum quanti­tatem pietati facientis expositionem re­mittendam, et in altari super candelabris ad minus sex candelas accensas esse re­tinendas. (15. Martii 1698. n. 1992.) Non igitur decet, sed nec licet minorem ce­reorum numerum apponere; quamvis in ecclesiarum rectorum potestate sit quanti­tatem addere multo maiorem. Quod si luminaria copia abundent, non est ne- cesse, ut omnia continuo ardeant; pote­runt identidem alia exstingui, alia suffici exstinctis, omnia iterum accendi, dum frequentior est populi concursus et so- lemnia celebrantur mysteria, dummodo numquam deficiat numerus senarius. Prae­ter has sex candelas, ab utroque latere tabernaculi seu ostensorii accendantur binae, quas numquam extingueré licet. XXV. Altare expositionis decet flo­ribus frondibusque, omnique ornamento decorari; attamen pallium seu antipen- dium altaris debet esse semper albi co­loris, etiamsi Missa exigat paramenta al­terius coloris. (S. R. C. 19. Dec. 1829. n. 2673.) XXVI. Repositio non ante horam sextam vespertinam incipiatur et maxima solennitate peragatur praemisso trino Cam­panarum pulsu ad convocandum populum. XXVII. Sacerdos superpelliceo, stola et pluviali albi coloris indutus (si adsint ministri sacri induunt dalmaticam sine manipulo super albam, et tunc etiam of- ficians induere debet albam) accedit ad altare et in plano utrumque genu flectit, mox erectus et in infimo gradu altaris genuflexus incipit litanias de SS. Nomine aut Corde Jesu, una cum populo lingua vernacula recitans. XXVIII. Finitis Litaniis adhuc genu­flexus intonat hymnum „Tantum ergo“, mox intonato etiam „Genitori“ circa finem strophae inclinationem faciens et assur­gens (S. R. C. 16. Febr. 1906. Societatis Salesianae) absque benedictione incensum imponit et genuflexus ter Sanctissimum adolet. Finita stropha cantat V. Panem de coelo, deinde surgit et dicit orationem Deus, qui nobis sub brevi conclusione. (S. R. C. 29. Martii 1851. n. 2986.) XXIX. Deinde celebrans imposito sibi velo humerali albi coloris, ascendit ad al-

Next

/
Thumbnails
Contents