Circulares literae dioecesanae anno 1910 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXII.

272 tare sublevatoque SS. Sacramento de emi- nentiori throno, inanibus velo humerali undique tectis benedictionem populo im­pertitur, nihil prorsus cantans aut dicens. Cantores etiam et musici interim nihil canere debent, non obstante quacunque contraria consuetudine. (S. It. C. 26. Martii 1859. n. 3086.) XXX. Data benedictione, descendit in planum atque deposito velo humerali ter Sacramentum incensat. Finita incen- satione orat cum populo lingua verna­cula salutationem angelicam, postea vero SS. Sacramentum reponit in tabernaculum. Haec sunt, quae relate ad Adoratio­nem Perpetuam pro Archidioecesi Nostra parochis, parochiarumque administratori­bus, necnon religiosorum institutorum su­perioribus ac caeteris, quorum interest omnibus in virtute sanctae obedientiae praescribenda censuimus. Quanta huic saluberrimae devotioni vis insit ad inflammandam fidelium pie­tatem, augendamque devotionem cordium, is tantum ignorare potest, qui immensam Salvatoris nostri Jesu Christi bonitatem et dilectionem in Sanctissimo Eucharistiae Sacramento demonstratam nunquam pe­nitius animo reputavit. Quippe quasi non satis fuerit in Virginis uterum descendere, nasci in praesepi, manibus tradi nocen­tium et per crucis tormentum ponere ani­mam pro perdito mortalium genere: in­super Verbum caro, panem verum verbo carnem efficit, cibo suavissimo de coelo praestito, esurientes replens bonis, ut dul­cedinem suam in filios adoptionis demon­straret; nec recederet a suis, jungeret etiam se arctius, et conderetur in pectora eorum, quo et ipsi in suis vulneribus de­morarentur, agnoscerent charitatem vinci nesciam atque spirituali repleti alimonia, tantique beneficii attendentes magnitudi­nem non declinarent a via, quae ducit ad salutem sempiternam suo pretiosissimo sanguine acquisitam. Quis haec vel obiter versans mente, non ardenti cum zelo nitatur suscipere ac fovere Adorationem Perpetuam, e cujus frequentatione copiosissima abundantia promanat suavissimum in adversis sola­men, praestantissimum virtutum excita- mentum et fons gratiarum nullo tempore exhauriendus. Hortamur igitur Vos, Venerabiles Fra­tres, ac paterne etiam obsecramus, non modo ut ne quidquam eorum putetis in­termittendum, quae ad augendum hujus devotionis splendorem et dignitatem ac excitandam in fideli populo veram cordis pietatem conducturum existimaveritis, sed ut et Ipsi bonum exemplum fidelibus prae­bentes cum fiducia accedatis ad latentem sub Eucharistiae specie Dominum, nec cessetis puras tollere manus orantes pro grege Vestrae sollicitudini credito et pro Vobis, ut impleamini agnitione volunta­tis Dei in omni sapientia et intellectu spirituali, ut ambuletis digne Deo per omnia placentes. Datum Budapestini, die 24. Decembris 1910. Claudius Card., A.-Eppus.

Next

/
Thumbnails
Contents