Circulares literae dioecesanae anno 1910 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXII.

270 Oratio SS. Sacramenti dici debet post omnes commemorationes seu orationes a Rubrica praescriptas (S. R. C. 18. Martii 1874. n. 3328.), sed semper ante oratio­nes imperatas. Semper item dici debet sub distincta seu altera conclusione, ex­ceptis dupl. I. et II. classis, in quibus sub unica fit conclusione (S. R. C. 18. Sept. 1877. n. 3436.), nisi alia specialis commemoratio alicuius Dominicae, diei Octavae aut Feriae privilegiatae sub di­stincta conclusione sit facienda, cui in hoc casu ultimo loco adiungitur. (S. R. C. 3. Martii 1761. n. 2461.) XV. Diebus, quibus missae votivae licent, valde convenit celebrare Missam votivam de SS. Sacramento, quae tamen licet cantetur solemniter, numquam cen­seri debet uti solemnis, sed uti privata et in ea neque Gloria, neque Credo dici potest; 2. or. erit officii currentis, 3. vi­giliae, simplicis aut feriae occurrentis; Praefatio de Nativitate, Benedicamus Do­mino, ult. Ev. semper erit S. Joannis. Missa haec votiva permittitur tantum in semiduplicibus, simplicibus et feriis non privilegiatis, uti initio Directorii fusius habetur. XVI. In altari expositionis, nulla alia (sine necessitate, vel gravi causa) praeter unam solemnem seu cantatam pro expo­sitione, Missa celebretur. (S. R. C. 11. Maii 1878. n. 3448.) Attenta tamen im- memoriali consuetudine legitime iam in­vecta praeter Missam expositionis, aliam — quae praecipua est solemnitatis, cui­que magnus populi concursus adesse solet — celebrandi in altari (maiori), ubi so- lenniter expositum est SS. Sacramentum, S. R. C. declaravit, tolerari posse. (27. Sept. 1864. n. 3124.) Attamen prohibitum omnino est Sanctissimum e throno de­j promere, ut in principio aut in fine eius- modi Missae benedictio cum eodem im­pertiatur. Ubi igitur talis abusus vigeret, absque mora sistatur et abscindatur. XVII. Durante expositione SS. Sacra­menti nulla in eadem ecclesia celebretur Missa de Requiem sive cantata sive pri­vata (S. R. C. 13. Martii 1804. n. 2558.) ; sed anniversaria anticipentur aut ad pro­ximum diem transferantur. (S. R. C. 2. Dec. 1891. decr. gen. n. 3733.) XVIII. Tres tabellae, quas Rubrica ad celebrantis commoditatem praescribit, ab altari expositionis statim removendae sunt atque Missa finita fuerit. (S. R. C. 20. Dec. 1864. n. 3130.) XIX. Ad altare, in quo Sanctissimum expositum est, Communionem distribuere non licet neque intra neque extra Missam (S. R. C. 8. Febr. 1879. n. 3482.). Qua­propter pridie expositionis praeparetur ta­bernaculum decens ad altare laterale et particulae consecratae ad hoc ta­bernaculum deferantur ibique custodian­tur, ut Communio ad altare hoc laterale distribui possit. Si nihilominus deficiente alio altari vel tabernaculo, SS. Eucha­ristia administranda sit, sacerdos attendat solum ad Sacramentum, quod prae ma­nibus tenet, nulla habita ratione exposi­tionis. Quapropter intra distributionem transeundo in plano ante Sanctissimum expositum minime genuflectat. Caveat item, quantum fieri poterit, ne tergum vertat Sanctissimo exposito. Ideoque di­cens Agnus Dei etc. se sistit versus cor­nu Evangelii, descendendo ab altari ad communicandos facit semicirculum et in utroque latere mensae Communionis se vertit ut ad Lavabo in Missa coram ex­posito Sanctissimo facie ad altare et tergo ad populum conversis; benedictionemque

Next

/
Thumbnails
Contents