Circulares literae dioecesanae anno 1910 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXII.

253 Nr. 8337. Ordo per­petuae adorationis. XXII. Cum in augustissimo Eucharistiae Sacramento illum eundem Deum prae­sentem esse credamus, quem Pater Ae­ternus introducens in orbem terrarum dicit: Et adorent eum omnes Angeli ejus, quem Magi procidentes adoraverunt, quem denique in Gralilaea ab Apostolis adora­tum fuisse Scriptura testatur: nullus du­bitandi locus relinquitur, quin omnes Christi fideles pro more in catholica Ec­clesia semper recepto et numquam non exercito latriae cultum, qui vero Deo debetur, eidem exhibere debeant.1 Ac profecto quemadmodum Jerusa­lem coelestis habitatores nunquam ces­sant clamare in altissimis Deo, Sanctus! Sanctus! Sanctus!: ita homines viatores, quibuscum Deus habitare dignatus est, cives coelestes in adorationis obsequio aemulentur oportet. „Hoc enim nobis cum 1 Cone. Trid. Sess. XIII. de Eucharistia c. Y. coelitibus commune est, ut utrique Chri­stum Deum et hominem praesentem ha­beamus ; sed quo uno gradu ah eis dista­mus, illi praesentes beata visione per­imuntur, nos praesentem, et tamen ab oculorum sensu remotum, sacrorum myste­riorum admirabili integumento se occultan­tem, firma et constanti fide veneramur.“ 1 Haec ipsa fides, qua Deum nostrum in altaris tabernaculo residere, ibique nos expectare profitemur, ut veniam, gratiam, consolationem omnemque suae caritatis effusionem et immensam coelestium bo­norum copiam filiis hominum impertiat, nullatenus fert hominum corda ita tepe­scere, ut non vehementer aestuent coram ipso Domino, in Sacramento denuo exi­nanito, saepius diutiusque morari et, quam frequentissime possunt, ad illum visitan­dum concurrere. 1 Cat. Rom. Pars II. Cap. IV. de euch. qu. XXVII. 39

Next

/
Thumbnails
Contents