Circulares literae dioecesanae anno 1910 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXII.

254 Huic incenso ardori Eucharistiam adorandi tribuenda est origo devotionis, quae Adoratio Sanctissimi perpetua nun­cupatur. Saeculo enim decimo sexto Medio­lani preces solemnes coram Sanctissimo Sacramento ad quadraginta horarum spa­tium protrahi coeperunt in honorem quad­raginta horarum, quibus Salvator post mortem in sepulchro requievit. Exemplum hoc mox in variis Italiae urbibus imitata est pietas fidelium. Cum paulo post Ec­clesia gravissimis undique affligeretur malis, Clemens PP. VIII. preces ad im­plorandam Dei misericordiam per eccle­sias Romae coram Sanctissimo solemniter exposito continuandas ita disposuit, ut per quadraginta horarum spatium in una ec­clesia a fidelibus persolutae, in alia eo­dem temporis spatio continuarentur.1 Hujusmodi precum supplicationumque regula brevi Urbis Romanae terminos ex­cessit et per universum fere orbem Chri­stianum late diffusa est. Quemadmodum igitur ab ortu solis usque ad occasum et in omni loco sacrificatur et offertur Do­mino oblatio munda: ita etiam Dei Filius in Eucharistia praesens jugiter et in omni loco adoratur. Viguit, actuque viget Adoratio San­ctissimi perpetua in Archidioecesi quoque Nostra. Quoniam vero in oris patriae etiam nostrae plura obstabant, quominus haec devotio continuis quadraginta horis 1 Constitutio Clementis PP. VIII. Graves et diu­turnae de die 25. Nov. 1592. servari posset: paullatim inducta est con­suetudo exponendi Sanctissimum Sacra­mentum publicae fidelium adorationi per duodecim tantum horas, a hora nempe sexta matutina usque ad horam sextam vespertinam. Curam nihilominus habebi­mus, ut consuetudo haec in oris etiam exteris vigens, de benignitate Apostolicae Sedis non tantum firmetur et rata habea­tur, verum etiam devotio in archidioecesi Nostra hac forma instituta atque servata, indulgentiarum ordinariae adorationi per­petuae concessarum particeps fiat. Jamvero cum intellexerimus ordinem hujus devotionis in archidioecesi Nostra per antecessorem Nostrum p. m. Alexan­drum Rudnay die 1. Maii anni 1825. sta­bilitum partim ob erectas intermedio tempore novas cum beneficiis parochiali- bus Ecclesias, partim ob alias causas tan­tisper esse perturbatum et privatorum arbitrio immutatum: ad sollicitudinem Nostram pastoralem putare existimaba­mus pristinum perpetuae Adorationis or­dinem ita instaurare et redintegrare, ne ullo die continua Adoratio Sanctissimi in archidioecesi Nostra interrumperetur. In hoc ordine stabiliendo quantum fieri potuit rationem habuimus eorum, quae a sacrorum curionibus eatenus No­bis exposita fuere. Iis tamen optatis, qui­bus postulabatur, ut dies adorationis in quibusdam paroeciis transferatur ad fe­rias aestivales, aut ad tempus Adventus vel Quadragesimae, aut ad certas Domi­nicas vel dies festos, respondere neuti- quam potuimus, cum tali ratione series

Next

/
Thumbnails
Contents