Circulares literae dioecesanae anno 1910 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

X.

105 archidioecesis, si titulo dioecesis privari non possent. Haud levem certe exinde ansam sumerent sacerdotes petulantes in vitam dissolutam sé proficiendi.“ Concludit itaque Ordinarius petens a S. Y. O. „ut hoc dubium benignissime dilucidare et, relate ad applicationem huius poenae quae in privatione titulo consiste­ret, me clementer edocere dignetur“. SYNOPSIS DISPUTATIONIS. — De­positio totalis (nam et partialis esse po­test), quam etiam vocant simplicem et absolutam, de qua manifeste agitur in casu, privat perpetuo clericum, cui talis poena irrogatur, ordine (non tamen quoad characterem ut palam est) et quolibet officio et beneficio ecclesiastico (Schmalz. V, tit. XXXVII, n. 135; Reiff. V, eod. t., n. 33; Bened. XIV, de Syn., 1. IX., c. VI, n. 3). Porro, ab hac generali privatione officiorum et beneficiorum, non excluditur beneficium, quod, forte, clericus depositus nactus sit titulo sacrae ordinationis. Nullo enim id i ure cavetur; et ,,ubi lex non distinguit nec nos distinguere debemus“ (1. 9 in fin. de iuris et fact, ignor.; c. 6, § pen. de maiorit.). Eo vel magis quod privatio beneficii huiusmodi infligi possit ob crimina minus gravia iis ob quae de­positio totalis irrogatur. Ad rem Monacell. tit. XIII, form. 3, n. 22: „Ordinati ad titulum beneficii, si delinquant, vel non resideant, vel aliud demeritum habeant, possunt, servatis servandis, beneficiis pri­vari, non obstante quod ad eorum titu­lum ordinati fuerint, aut loco patrimonii subrogatis, ut pluries declaravit S. C. C., et in specie in Firmana, 18 Maii 1665 (lib. 24 decret. pag. 496), Romana, 18 Mart. 1684 (lib. 34 decret. pag. 70), et Vercellen., 15 Dee. 1690.“ Monacellio autem consentiunt Lucidi, de Visit, c. III, § 12, et Wernz, Ius Decret., tom. II, p. 136. Iamvero, cum titulus dioecesis, quo Hungari ex induito S. Sedis utuntur, suppleat titulum beneficii, qui, ex Trid. sess. 21., cap. 2 de reform.), est verus et praecipuus ordinationis titulus, cumque praedictus titulus sit pure ecclesiasticus, non dubito quin sicut titulus beneficii ita etiam titulus dioecesis per depositionis poenam amittatur. Verumtamen, explorati iuris est de­positionem non privare privilegiis fori et canonis, adeo ut clericus depositus per­maneat in statu clericali. „Quae causa est, ut ait Layman, lib. I, trac. V, p. Ill, c. V, n. 2, cur depositum, sicut a bene­ficio suspensum (Layman loquitur de sus­penso ad modum poenae vindicativae, non ad modum censurae), Ecclesia alere tenea­tur ne cum opprobrio cleri mendicare cogatur.“ Et idem tradunt Abb. c. pasto­ralis, § verum, n. 16, de appellat. Avila, p. 4, Dub. I, conclus. 3, et Suarez, qui etiam rationem dat, cur, sub hoc respectu sustentationis, melior sit conditio clerici depositi, quam clerici a beneficio per cen­suram suspensi: „Doctores, inquit, hanc differentiam constituunt inter clericum absolute depositum vel suspensum ob cul­pam commissam, et eum qui ob contu­maciam censura ligatur, quod illi ex fructibus beneficii alendi sunt si indigeant, (arg. ex c. Studeant, distinet. 50), ne cogantur emendicare, cum iam non sit in voluntate vel potestate eorum habere be­neficium vel ius ad ecclesiasticos fructus. Eum vero qui ob actualem contumaciam sic punitur non tenetur Ecclesia ex bonis suis alere, etiamsi indigeat et mendicare cogatur, nam totum hoc ipse meretur in poenam suae contumaciae: et quidquid

Next

/
Thumbnails
Contents