Circulares literae dioecesanae anno 1910 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

X.

106 dedecoris inde resultare potest, in perso­nam potius quam in ordinem redundabit; totumque illud permittitur in maius Eccle­siae bonum quod est contumaciae cor­rectio“ (Suarez, de cens. disp. 13, sect. 2, n. 14). Proinde, in casu nostro, clericus de­positus bine privatur titulo dioecesis cum quo fuit ad ordines promotus, illinc vero dioecesis eum, si indigeat, alere tenetur, ne cum status dedecore cogatur emendi­care : sicut ordinatus ad titulum beneficii, si poenam depositionis incurrat, beneficium quidem amittit, sed ei, ob dictam ratio­nem, ex beneficii fructibus aut aliunde ex bonis Ecclesiae, necessaria vitae suppedi­tari debent. At dicat forte quis, perperam cleri­cum depositum privari titulo dioecesis, consistens in i ure alimenta percipiendi, si deinceps dioecesis eum alere teneatur ra­tione status clericalis a quo non decidit. Ita enim deposito res eadem restituitur simul ac subtrahitur. Verum, haud recte hoc asseritur. Etenim, alimenta quae alicui debentur ex titulo ordinationis (in casu ex titulo dioe­cesis) potiora sunt, tum ratione specificae obligationis tum ratione decoris et quan­titatis, alimentis quae clerico criminoso deposito et ad egestatem redacto, quasi in eleemosynam, praebentur quia nondum e clero expunctus est. Quid autem, si clericus, depositione nullatenus emendatus, in sua pervicacia insordescat ? Numquid de bonis Ecclesiae perpetuo alendus erit? Canones, hoc in casu, decernunt cle­ricum depositum „si incorrigibilis fuerit excommunicari debere, deinde contumacia crescente anathematis mucrone feriri, post- modum vero, si, in profundum malorum veniens, contempserit, cum Ecclesia non habeat ultra quid faciat, nec possit esse ultra perditio plurimorum, per saecularem comprimendum esse potestatem“ (C. 10 De Indiciis): scilicet, si depositio nihil iuverit, ad degradationem realem procedi posse per quam, inter alios effectus, cle­ricus privilegio fori et canonis exuitur, e statu clericali eiicitur omnique privatur ecclesiastica provisione. (Schmalzg., V, XXXVI, n. 139; Reiff., eod. lib. et tit. n. 32; S. Alph., VII, c. III, n. 324, alii­que DD. passim); haud certe exclusis ali­mentis in casu egestatis. At vero, cum non semper expediat, hodie praesertim, clericum depositum de­gradare, hisce in casibus nullo iure veta­tur quominus Episcopus possit talem cle­ricum, per novam sententiam, etiam in contumacia ferendam, omni ecclesiastico j . ’ j subsidio privare, ut docent Layman cum Abbate locis cit., et Suarez de Censuris, disp. 27, n. 5; quod evidens etiam est ex regulis iuris: „Plus semper in se continet quod est minus“ ; et, „in toto partem non est dubium contineri“ (De reg. iur. in 6 reg. 35, 80). Quae enim Episcopus cumu- latim potest clerico per degradationem subtrahere, cur non poterit ex parte tan­tum, pari concurrente causa? Ceterum, si depositus sit etiam ex- communicatus (ut esse videntur sacerdotes de quibus agitur in themate), is etiam ratione censurae, donec in contumacia perseveret, quaelibet ecclesiastica adiu- menta aut amittit ipso facto, ut putat Suarez cum aliis (Vide S. Alph., lib. III, n. 670), ducto argumento ex c. Pastoralis, § verum, de Appellat., ubi dicitur: „illi, proventus ecclesiastici merito subtrahuntur cui Ecclesiae communio denegatur,“ aut certe poterit eisdem privari per iudicis

Next

/
Thumbnails
Contents