Circulares literae dioecesanae anno 1910 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

X.

104 facta; atque ab eiusmodi publicatione consistoriali hucusque communiter com­putatum est anniversarium electionis seu translationis Episcopi ad effectum Missae seu Collectae respondentis iuxta Caeremo- niale Episcoporum (lib. II, cap. XXXV). Nunc vero, de mandato SSmi Domini Nostri Pii Papae X, ex audientia diei 20 nuper elapsi mensis Maii, per Sacram Congregationem Consistorialem patefacto, Sacra Rituum Congregatio statuit ac de­clarat diem anniversarium electionis seu translationis, in casu et ad effectum de quo agitur in citato libro et capite Caere- monialis Episcoporum, quoad Episcopos in Consistorio electos seu translatos, com­putandum adhuc esse a die publicationis consistorialis, quoad ceteros vero Episco­pos antea electos seu translatos, in poste­rum non a die enunciationis in Consisto­rio, sed a die expeditionis decretorum seu Litterarum Apostolicarum ad electionem seu translationem pertinentium; non ob­stantibus resolutionibus in contrarium hucusque editis. Denique Sacra eadem Congregatio iterum atque opportune de­clarat, diem anniversarium electionis seu translationis Episcopi Coadiutoris cum futura successione relate ad Missam ipsam seu Collectam, cessante Coadiuti munere et adveniente Coadiutoris successione, item a die expeditionis decretorum seu Litte­rarum Apostolicarum pro Coadiutoria supradicta esse computandum; prouti alias resolutum fuit, praesertim in una Maria- nopolitana n. 3440, diei 30 Ianuarii 1878. Atque ita rescripsit, declaravit et servari mandavit ab hac die 8 Iunii 1910. Fr. S. CARD. MARTINELLI, Praefectus. L. f S. f Petrus La Fontaine, Episc. Charystien., Secretarius. Vicarius Generalis Strigoniensis, de mandato Emi Archiepiscopi illius archi- dioecesis, sequentia S. Congregationi Con­cilii exposuit: „Sacerdotes in dioecesibus Hungáriáé ad titulum respectivae dioecesis ordinan­tur, cum in Hungária tituli in iure cano­nico recensiti haud usurpari possint. Emus Archipraesul Strigoniensis approbationem huius tituli petens id quidem non est assecutus, ast facultatem obtinuit ad quin­quennium dispensandi a legitimis titulis canonicis, ita ut sacerdotes archidioecesis i Strigoniensis ad titulum huius archidioe­cesis ordinare valeat. Titulus dioecesis, iuxta • communem interpretationem in Hungária vigentem, ius tribuit ordinato sacerdoti ut in casu inhabilitatis ad mu­nera pastoralia exercenda pensione done­tur seu sustentetur ex parte dioecesis. Hunc in finem dioeceses Hungáriáé in­structae sunt peculiaribus fundationibus et institutis. Titulo dioecesis, quoad hoc ius postulandi sustentationem ex parte dioecesis, aequiparatur incardinatio sacer­dotis alicuius alterius dioecesis. „Iamvero de hoc titulo dioecesis quaestio occurrit relate ad disciplinam cleri servandam magni momenti, utrum nempe sacerdotes excommunicati et atro- cium criminum rei servato iudicii ordine per poenam depositionis titulo dioecesis, per dispensationem Apostolicae Sedis nunc in archidioecesi Strigoniensi usurpato, ita omnino privari possint, sicut privantur per poenam depositionis a titulo canonico beneficii. Timendum enim est ne huius- modi infelices sacerdotes post vitam mere civilem saepe in remotis regionibus trans­actam, viribus fracti et ad angustias re­dacti, fundamento tituli dioecesis ius sibi arrogent postulandi sustentationem ex parte Nr. 4210. Circa privationem tituli sacrae ordinationis.

Next

/
Thumbnails
Contents