Circulares literae dioecesanae anno 1909 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
I.
CIRCULARES DIOECESANAE. I. LAUDETUR JESUS CHRISTUS! Nr. 60. Eminentissi- mus gratias agit pro votis sibi a clero occasione novi anni oblatis. Libentissime excepimus vota, quae Ven. Clerus Noster occasione inchoati novi anni Nobis obtulit, quum in iisdem non obscuras deprehenderimus significationes illius reverentiae atque adhaesionis, quas, omni favorabili occasione usi, dilecti in Christo filii Nostri testari Nobis non desinunt. Debitas pro oblatis votis rependentes gratias, Nos quoque omnium coelestium munerum distributorem deprecamur Deum, ut gratiis suis operarios in vinea Domini hoc quoque anno cumulare dignetur, ut copiosum afferant fructum et fructus eorum maneat. Nr. 64. Quaedam solvantur dubia circa celebrationem Missarum in nocte Nativitatis Christi. SSmus D. N. Pius divina Providentia PP. X, in solita audientia R. P. D. Adsessori S. Officii impertita, ad fovendam fidelium pietatem eorumque grati animi sensus excitandos pro ineffabili Divini Verbi Incarnationis mysterio, motu proprio, benigne indulgere dignatus est, ut in omnibus et singulis sacrarum virginum monasteriis clausurae legi subiectis aliisque religiosis institutis, piis domibus et clericorum seminariis, publicum aut privatum Oratorium habentibus cum facultate Sacras Species habitualiter ibidem asservandi, sacra nocte Nativitatis D. N. I. C. tres rituales Missae vel etiam, pro rerum opportunitate, una tantum, servatis servandis, posthac in perpetuum quotannis celebrari Sanctaque Communio omnibus pie petentibus ministrari queat. Devotam vero huius vel harum Missarum auditionem omnibus adstantibus ad praecepti satisfactionem valere eadem Sanctitas Sua expresse declarari mandavit. Contrariis quibuscumque non obstantibus. Hoc decreto evulgato quae sequuntur dubia fuerunt proposita: pm. An indultum importet facultatem tres Missas vel unam tantum pro rerum opportunitate celebrandi etiam apertis Oratoriorum ianuis ? ipm. An indultum Oratoriis concessum extendi possit ad Ecclesias Religiosorum, quae publico fidelis populi usui inserviunt. SSmus D. N. Pius Papa X in audientia R. P. D. Adsessori Sancti Officii, die 26. mensis Novembris anno 1908, concessa respondit: i