Circulares literae dioecesanae anno 1909 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

I.

2 Nr. 65. Epistola ad Rinos Ordi­narios Italiae qua linguam latinam in clericorum institutione neglectam, S. S. C. vehementer conqueritur, et de eius studio ac usu generalem legem edicit. Ad Ium Negative. Ad IIum Negative, salvo tamen reli­giosorum privilegio in media nocte missam celebrandi. Aloisius Castellano, Notarius. Vehementer sane dolemus quod acce­pimus linguam latinam in quibusdam Seminariis ita negligi ut disciplinis non solum Philosophiae et luris canonici, sed etiam ab ipsa universa Theologia remota esse videatur. Quod discipulis, iis praesertim qui subtiliori et exquisitiori ratione in magnis Lycaeis has disciplinas applicaturi sunt, maximum affert detri­mentum. Ipsi quidem omittimus quantopere et expetenda et colenda ea esset a Clero — cui litteratum esse nunquam dedecuit — quippe cum latinae litterae secundum graecas ceterarum sint fons et funda­mentum. At illud in primis, quod maximi momenti et ponderis est, notari atque animadverti volumus, linguam latinam iure meritoque dici et esse linguam Ec­clesiae propriam. Et profecto hac lingua, si quando necessitas exigat Sacerdotes disiunctarum diversarumquae civitatum colloqui et scribere inter se solent ad sensa mentis pandenda, quae aliter inter se pandere non possent. Hac lingua, in quam sacri libri veteris novique Testa­menti versi sunt, Clerus canonicas recitat precationes, Sacrum facit omnesque sacros ritus et caeremonias, quas Liturgia prae­scribit, exequitur. Quin etiam hac lingua Summus Pontifex et sacra Consilia Eccle­siae negotiis curandis in litteris actisque omnibus edendis utuntur. Accedit quod quos doctissimos libros Sancti Patres Ecclesiaeque Doctores latini scripsere, eos et huic linguae commendarunt. Sed praeterea lingua latina cum Phi­losophiae, tum sacrarum disciplinarum lingua facile dicenda est. Cum enim ipsius vis et natura ea sit, ut aptissima existi­metur ad difficillimas subtilissimasque rerum formas et notiones valde commode et perspicue explicandas, hae perpetuo usi sunt a media quae vocatur aetate usque ad totum saeculum XVIII eademque usque adhuc uti solent et scriptores in libris scribendis sive de Theologia, sive de lure Canonico, sive de ipsa Philosophia et magistri in iisdem docendis disciplinis. Quapropter, quum ex his quae dixi­mus satis appareat summa sacrorum alumnis huius linguae cognitione opus esse, hoc S. Consilium Studiis regundis etiam atque etiam hortatur cum magi­stros, ut ad normam Constitutionis Leonis PP. XII „Quod divina Sapientia,“ tit. VI, cap. 82—84, hac lingua disciplinas tra­dant, tum discipulos, quo alacrius pleni- usque, secundum Litteras Encyclicas „ De- puis le jour“, die 8 mens. Sept. an. 1899. a Summo Pontifice Leone PP. XIII datas, in huius linguae studium incumbant, prout sacra studia potissimum apud Archigymna- sia requirunt. Firma spe freti fore, ut Amplitudo Tua omni ope et opere eniti velit, ut nostris his optatis quam optime satisfiat, dum Te oramus ut has litteras acceptas Nobis significes, peculiari cum obser­vantia Tibi omnia fausta a Deo O. M. adprecamur. Datum e S. Congregatione Studiorum, Kal. Iui. a. 1908. Amplitudini Tuae Addictissimi Franciscus Card. Satolli, Praef. j L. f S. Ascensus Dandini, Secret.

Next

/
Thumbnails
Contents