Circulares literae dioecesanae anno 1909 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
X.
118 alio enim loco sic disserit: Quamvis post Apostolos, sancti Patres et Doctores nostri multi tot et tanta de fidei nostrae ratione dicant.... non omnia quae pos- sent, si diutius vixissent, dicere potuerunt, et veritatis ratio tam ampla tam- que profunda est, ut a mortalibus nequeat exhauriri; et Dominus in Ecclesia sua, cum qua se esse usque ad consummationem saeculi promittit, gratiae suae dona non desinit impertiri. Et ut alia taceam, quibus sacra pagina nos ad investigandam rationem invitat, ubi dicit: nisi credideritis non intelligetis, aperte nos monet intentionem ad intellectum extendere, cum docet qualiter ad illum debeamus proficere. Nec est praetereunda ratio quam addit extremam: inter fidem et speciem, intellectum quem in hac vita capimus, esse medium, ideoque quanto aliquis ad illum proficit, tanto eum propinquare speciei ad quam omnes anhaé- lamus.1 1 Solida haec, — ut alia praetereamus, — per Anselmum philosophiae ac theologiae iacta sunt fundamenta; haec in posterorum usum ab ipso fuit studiorum ratio proposita, quam sequuti deinde sa- pientissimi viri Scholasticorum principes, in quibus maxime doctor Aquinas, magnis incrementis ditarunt, illustrarunt, expoliverunt, ad eximium Ecclesiae decus atque praesidium. Haec autem de Anselmo commemorasse placuit, Venerabiles Fratres, quod optatam Nobis occasionem attulerunt vos iterum cohortandi ut saluberrimos Christianae sapientiae fontes, ab Augustano doctore primum reclusos, ab Aquinate locupletatos uberrime, sacrae iuventuti pervios esse curetis. Qua in re memoria ne excidant quae Decessor Noster fei. rec. Leo XIII,1 Nosque ipsi documenta dedimus, quum saepe alias, tum etiam Encyclicis Litteris die VIII mensis Septembris anno MDCCCCVH, queis initium Pascendi dominici gregis. Patent heu nimium ruinae, quae, neglectis hisce studiis aut nec certa nec tuta via susceptis, effossae sunt, quum non pauci, etiam e clero, nec idonei nec parati, minime du- bitarint praesumendo in ditissimas de fide quaestiones assurgere.2 Quae una cum Anselmo lugentes, eius verba usurpamus, ita graviter monentis: Nemo ergo se temere immergat in condensa divinarum quaestionum, nisi prius f irmus et in soliditate fidei, conquisita morum et sapientiae gravitate, ne per multiplicia sophismatum diverticula incauta levitate discurrens, aliqua tenaci illaqueetur falsi täte.3 Cui levitati si faces accedant cupiditatum, ut fere fit, actum est de studiis gravioribus ac de integritate doctrinae. Inflati enim insipiente superbia, qualem in hae- reticen dialecticis dolet Anselmus, cotem- ptui habent sacras auctoritates, id est divinas Litteras, Patres, Doctores, de quibus verecundioris ingenii iudicium non esse poterit aliud nisi hoc: Nec nostris nec fu turis temporibus ullum illis parem in veritatis contemplatione speremus.4 Nec maiore in pretio habent Ecclesiae monita vel Pontificis Maximi, eos ad meliorem frugem revocare conantium, pro rebus dare verba solliciti et in fictum obsequium proni, quo fuco auctoritatem sibi et plurimorum gratiam concilient. Fore autem ut hi ad saniora consilia se referant vix ulla spes affulget, quod ei 1 Encycl. Aeterni Patris diei 4 Augusti 1879. 2 De fide Trinitatis, cap. 2. 3 Ibid. 4 De fide Trinitatis, Praefatio. 1 De fide Trinitatis, Praefatio.