Circulares literae dioecesanae anno 1909 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
X.
119 dicto audientes esse detrectent, cui domino et Patri universae Ecclesiae in terra pere- grinantis . . . divina Providentia . . . vitam et fidem Christianam custodiendam et Ecclesiam suam regendam commisit; id- eoque ad nullum alium rectius refertur, si quid contra catholicam fidem oritur in Ecclesia, ut eius auctoritate corrigatur; nec ulli alii tutius, si quid contra errorem respondetur, ostenditur, ut eius prudentia examinetur} Atque utinam perduelles isti, qui se candidos, apertos, omnis officii retinentissimos, usu rerum et religionis praeditos, operosa fide pollentes tam facile profitentur, sapienter ab Anselmo dicta percipiant, eius exemplo institutoque se gerant, idque maxime in animo defigant: Prius ergo fide inundandum est cor ... et prius per praeceptorum Domini custodiam illuminandi sunt oculi... et prius per humilem obe- dientiam testimoniorum Dei debemus fieri parvuli, ut discamus sapientiam... Et non solum ad intelligendum altiora prohibetur mens ascendere sine fide et mandatorum Dei obedientia, sed etiam aliquando datus intellectus subtrahitur et fides ipsa subvertitur, neglecta bona conscientia.1 2 Quod si turbulenti homines ^ ac protervi pergent causas errorum ac dissidii serere, doctrinae sacrae patrimonium diripere, violare disciplinam, venerandas consuetudines habere ludibrio, quas velle convellere genus est haeresis,3 ipsam denique divinam Ecclesiae constitutionem funditus evertere; iam videtis, Venerabiles Fratres, quam sit Nobis advigilandum ne tam dira pestis Christianum gregem, adeoque teneriores foetus, inficiat. Hoc a Deo non intermissis precibus flagitamus, interposito Augustae Dei Matris patrocinio validissimo, deprecatoribus etiam adhibitis triumphantis Ecclesiae beatis civibus, praesertim Anselmo, Christianae sapientiae fulgido lumine ac sacrorum iurium omnium incorrupto custode stre- nuoque vindice. Quem gratum est iisdem compellare verbis quibus etiam tum in terris degentem compellat sanctissimus Decessor Noster Gregorius VII: Quoniam fructuum tuorum bonus odor ad nos usque redoluit, quam dignas grates Deo referimus, et te in Christi dilectione ex corde amplectimur, credentes pro certo, tuorum studiorum exemplis Ecclesiam Dei in melius promoveri, et tuis similiumque tibi precibus etiam ab instantibus periculis, Christi subveniente misericordia, posse eripi. . . Unde volumus tuam tuorumque fraternitatem assidue Deum orare, ut Ecclesiam suam et Nos, qui ei licet indigni praesidemus, ab instantibus haereticorum oppressionibus eripiat, et illos, errore dimisso, ad viam veritatis reducat.1 Talibus freti praesidiis et studio vestro confisi, apostolicam benedictionem, caelestis auspicem gratiae et singularis Nostrae benevolentiae testem, vobis omnibus, Venerabiles Fratres, universoque clero et populo singulis commisso peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum, in festo S. Anselmi, die XXI mensis Aprilis anno MDCCCGTX, Pontificatus Nostri sexto. PIUS PP. X. 1 De fide Trinitatis, Praefatio. 2 De fide Trinitatis, cap. 2. 3 S. Anselm., De nuptiis consanguineorum, cap. 1. In libro II, Epist. S. Anselmi, ep. 31.