Circulares literae dioecesanae anno 1909 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
X.
117 rit, qui ab ipso sic iure designantur: illi. . . nostri temporis dialectici, imo dialectice haeretici,1 quorum intellectus esset suis deliramentis et ambitioni mancipatus. De extremis liisce ait: Quumque omnes, ut cautissime ad sacrae paginae quaestiones accedant, sint commonendi, illi utique nostri temporis dialectici . . . prorsus a spiritualium quaestionum disputatione sunt exsufflandi. Quam vero subdit ratio, apte cadit in hodiernos eorum imitatores, a quibus absurda illa recinuntur : In eorum quippe animabus ratio, qilae et princeps et iudex omnium debet esse quae sunt in homine, sic est in imaginationibus corporalibus obvoluta, ut ex eis se non possit evolvere nec ab ipsis ea, quae ipsa sola et pura contemplari debet, valet discernere.1 2 Nec aliena videntur huic tempori verba, quibus id genus philosophos ridet, qui quoniam quod credunt intelligere non possunt, disputant contra eiusdem fidei a sanctis Patribus confirmatam veritatem; velut si vespertiliones et noctuae non nisi in nocte caelum videntes, de meridianis solis radiis disceptent contra aquilas solem ipsum irreverberato visu intuentes.3 Quapropter et hoc loco et alibi4 depravatam eorum opinionem reprehendit, qui philosophiae plus aequo concedentes, ius illi adserebant theologiae campum pervadendi. Huic insaniae se opponens egregius Doctor suos cuique fines constituit utrique disciplinae, { ac satis monet, quodnam sit munus et officium rationis naturalis in rebus quae J doctrinam divinitus revelatam attingunt: 1 De fide Trinitatis, cap. 2. 2 Ibid. 3 Ibid. 4 In libro II. Epist. S. Anselmi, ep. 41. Fides . . . nostra, inquit, contra impios ratione defendenda est. — At quomodo et quousque? — Verba quae sequuntur aperte declarant: illis . . . rationabiliter ostendendum est quam irrationabiliter nos contemnant.1 Philosophiae igitur munus est praecipuum, in perspicuo ponere fidei nostrae rationabile obsequium, et, quod inde consequitur, officium adiugen- dae fidei auctoritati divinae altissima mysteria proponenti, quae plurimis testata veritatis indiciis, credibilia facta sunt nimis. Longe aliud ab hoc theologiae munus est, quae divina revelatione nititur et in fide solidiores efficit eos qui christiani nominis honore se gaudere fatentur : nullus quippe christianus debet disputare quomodo, quod catholica Ecclesia corde credit et ore confitetur, non sit; sed semper eandem fidem indubitanter tenendo, amando et secundum illam vivendo, humiliter quantum potest, quaerere rationem quomodo sit. Si potest intelligere, Deo gratias agat; si non potest, non immittat cornua ad ventilandum, sed submittat caput ad venerandum} Quum igitur vel theologi quaerunt vel fideles petunt de fide nostra rationes, non his fundamentis, sed revelantis Dei auctoritate nituntur, hoc est, ut habet Anselmus: sicut rectus ordo exigit ut profunda christianae fidei, quae mysteria dicuntur, credamus priusquam ea praesumamus ratione discutere, ita negligentia mihi videtur, si, postquam confirmati sumus in fide, non studemus quod credimus intelligere.3 De illa profecto intelli- gentia loquitur, de qua Vaticana Synodus ;4 1 In libro II, Epist. S. Anselmi, ep. 41. 2 De fide Trinitatis, cap. 2. 3 Cur Deus homo, lib. I, cap. 2. 4 Constit. Dei filius, cap. 4. 17