Circulares literae dioecesanae anno 1909 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
X.
116 cere, nescientes quod si quis aestimat se scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire, antequam habeant per soliditatem fidei alas spirituales, praesumendo in altissimas de fide quaestiones assurgere. Unde fit ut dum... praepostere prius per intellectum conantur ascendere, in multimodos errores per intellectus defectum cogantur descendere.1 Atque horum similia exempla complura hodie quoque versantur ante oculos. Alii contra, remissioris animi, multorum casu perculsi qui naufragium in fide fecerunt, et periculum veriti scientiae quae inflat, eo devenerunt ut omnem philosophiae usum, forte etiam solidam quamvis de sacris rebus disputationem defugerent. Media inter utramque partem catholica consuetudo consistit, aeque aversata et priorum arrogantiam, a Gregorio IX aevo insequenti reprehensam, qui spiritu vanitatis ut uter distenti... fidem conantur plus debito ratione adstruere naturali . . . adulterantes verbum Dei philosophorum figmentis,1 2 et horum negligen- tiam, qui nulla investigandi veri cupiditate trahuntur, neque curant per fidem ad intellectum proficere,3 praesertim si eorum officii ratio postulet catholicae fidei contra tot congestos errores defensionem. Ad quam suscipiendam divinitus excitatus videtur Anselmus, ut exemplo, voce, scriptis tutum iter ostenderet, Christianae sapientiae latices ad commune bonum derivaret, duxque esset ac norma docto- ribus, qui post ipsum sacras litteras scho1 S. Anselm., De fide Trinitatis, cap. 2. 2 G-regor. IX, Epist., „Tacti dolore cordis“ ad theologos Párisién., 7 Ini. 1228. 3 In libro II Epist. S. Anselmi, ep. 41. lastica methodo tradiderunt,1 quorum ipse praecursor merito est nuncupatus et habitus. Quamquam haec non ita sunt accipienda quasi Augustanus doctor primo statim gressu fuerit philosophiae ac theo- sogiae fastigia consequutus aut ad summorum virorum Thomae ac Bonaventurae famam processerit. Horum enim sapientiae seriores fructus multa dies et coniunctus magistrorum labor maturarunt. Ipsémét Anselmus, qua erat modestia sapientium propria, non minus quam celeritate ac subtilitate mentis, nihil a se scriptum edidit nisi oblata occasione, aut aliorum auctoritate compulsus, monetque constanter: si quid diximus quod corrigendum sit, non renuo correctionem;2 quin etiam, ubi res citra fidem posita sit et in quaestione versetur, non vult discipulum sic his quae diximus inhaerere ut ea pertinaciter teneas, si quis validioribus argumentis haec destruere et diversa valuerit astruere; quod si contigerit, saltern ad exercitationem disputandi nobis haec profecisse non negabis.3 Nihilominus multo plura est adeptus quam aut ipse speraret aut alius quisquam de se polliceretur. Adeo namque profecit, ut eorum qui sequuti sunt gloria nihil eius laudi detraxerit, ne ipsius quidem Thomae nobilitas, quamvis huic non omnia probata fuerint ab ipso conclusa, alia etiam retractata sint planius atque perfectius. Anselmo tamen hoc maxime tribuendum, quod is investigationi straverit viam, timidiorum suspiciones diluerit, incautos a periculis tutos praestiterit, pertinacium cavillatorum damna propulsave1 Breviár. Rom., die 21 Aprilis. 2 Cur Deus homo, lib. II, cap. 23. 3 De Grammatico, cap. 21 sub finem.