Circulares literae dioecesanae anno 1909 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

X.

115 quasi aere afflatos, quos effrenata novi­tatis libido praecipites agit ac respirare non sinit. Sunt etiam in his qui, tardioris in- ^ genii et intemperantis animi spectaculum exhibentes, quidquid affert incrementi dies iis disciplinis quae in adspectabilis naturae investigatione versantur et ad praesentis vitae utilitatem aut commoditatem perti­nent, ea, tamquam nova tela, in verita­tem divinitus traditam, per summam astu­tiam et arrogantiam intorqueant. Hi me­minerint, incautae novitatis fautorum quam variae fuerint ac discrepantes sen­tentiae de rebus ad agnitionem animi et ad moderandam vitam planae necessariis, cognoscantque, hanc esse humanae super­biae constitutam poenam, ut constent sibi nunquam, et in ipso cursu ante obruan­tur, quam portum veritatis conspicere potuerint. Sed hi fere ne ipso quidem sui exemplo didicerunt de se tandem sen­tire demissius atque amovere consilia .. . et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivita­tem redigentes omnem intellectum in ob­sequium Christi.1 Quin etiam a nimia arrogantia in contrarium vitium delapsi sunt, eam phi­losophandi rationem secuti, quae, de omni­bus dubitando, quasi noctem quandam rebus offundit, et agnosticismum professi cum errorum comitatu multiplici atque infinita prope sententiarum varietate inter se mire pugnantium: quo opinionum con­flictu evanuerunt in cogitationibus suis... dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt.1 2 (trandibus interim ac fucatis istorum verbis, novam sapientiam quasi caelo de­1 n. Cor., X, 4, 5. 2 Rom., I, 21, 22. lapsam reconditasque discendi vias polli­centium, iuvenum pars labare paulatim atque averti coepit; quod idem olim acci­dit Augustino, manicheorum fraudibus circumvento. Verum de funestis hisce insanientis sapientiae magistris, de ipso­rum ausibus, deceptionibus, fallaciis satis diximus in Encyclicis Litteris datis die VIII mensis Septembris anno MDCCCCVII, quarum initium Pascendi dominicis gregis. Illud hoc loco animadvertisse iuverit, quae memoravimus pericula, graviora qui­dem nunc esse atque imminere proprius; non tamen iis penitus absimilia quae An- selmi tempore Ecclesiae doctrinae impen­debant. Considerandum praeterea, pari propemodum nobis praesidio ac solati o esse posse Anselmi doctrinam ad tutelam veritatis, atque apostolicum eius robur ad Ecclesiae iurium ac libertatis defen­sionem. Atque heic persequi omittentes quae­nam remotae illius aetatis fuerit huma­nitas, qui cleri populique cultus, breviter attingemus creatum eo tempore ingeniis periculum duplex, eo quod in opposita extrema decurrerint. Fuerunt enim inepti homines et vani, qui leviter ac permixte eruditi, cognitio­num indigesta mole gloriarentur, inani philosophiae vel dialecticae specie decepti. Hi quidem per inanem fallaciam scientiae nomine obtectam, spernebant sacras au­ctoritates, nefayida temeritate audent dis­putare contra aliquid eorum quae fides Christiana confitetur, ... et potius insi­pienti superbia iudicant nullatenus posse esse quod nequeunt intelligere, quam hu­mili sapientia fateantur esse multa posse quae ipsi non valeant comprehendere... Solent enim quidam cum coeperint quasi cornua confidentis sibi scientiae produ-

Next

/
Thumbnails
Contents