Circulares literae dioecesanae anno 1909 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
X.
112 nec desinent quamdiu aut ignavi milites erunt, qui, simul ac viderint hostem, ab- iecto scuto fugiant, aut proditores, qui festinent cum inimico pacisci, hoc est in re nostra, cum Dei atque humani generis hoste infensissimo. Vestrum igitur est, Venerabiles Fratres, quos christianae plebis pastores ac duces divina Providentia constituit, curare pro viribus ut in pravum hunc morem prona aetas omittat, flagrante tam saevo in Religionem bello, turpi socordia torpescere, neutris in partibus esse, per ambages et compromissa divina atque humana iura pervertere, insculptamque in animo retineat certam illam ac definitam Christi sententiam: Qui non est mecum, contra me est.1 Non quod paterna caritate abundare minime oporteat Christi ministros, ad quos maxime pertinent Pauli verba: omnibus omnia factus sum) ut omnes facerem salvos,1 2 aut quod nunquam deceat paullum etiam de suo iure decedere, quantum liceat et animorum postulet salus. Offensionis huius nulla cadit in vos certe suspicio, quos Christi caritas urget. Verum aequa ista deditio nullam habet violati officii reprehensionem, atque aeterna veritatis et iustitiae fundamenta ne minimum quidem attingit. Sic nempe factum legimus in An- selmi, seu potius in Dei Ecclesiaeque causa, pro qua illi tamdiu fuit ac tam aspere dimicandum. Itaque, composito tandem diuturno dissiduo, Decessor Noster, qum saepe memoravimus, Paschalis, his eum verbis extollit: Hoc nimirum tuae caritatis gratia tuarumque orationum instantia factum, credimus, ut in hac parte populum illum, cui tua sollicitudo praesidet, miseratio superna respiceret. — De paterna vero indulgentia, qua idem Summus Pontifex sontes excepit, haec habet: Quod autem... adeo condescendimus, eo affectu et compassione factum noveris, ut eos qui tacebant erigere valeamus. Qui enim stans tacenti ad sublevandum manum porrigit, nunquam iacentem eriget, nisi et ipse curvetur. Ceterum, quamvis casui propinquare inclinatio videatur, statum tamen rectitudinis non amittitd Haec Nobis vindicantes a pissimo Decessore Nostro ad Anselmi solatium prolata, dissimulare nolumus tamen anxias animi dubitationes, quibus vel optimi inter sacros pastores aliquando distinentur in ancipiti consilio aut remissius agendi aut resistendi constantius. Cuius rei argumento esse possunt angores, trepidationes, lacrimae sanctissimorum hominum, quibus magis explorata erat animorum regiminis gravitas receptique in se periculi magnitudo. Luculentum vero testimonium Anselmi vita suppeditat, cui a grato pietatis et studiorum secessu, ad amplissima munia, difficillimis temporibus, uti diximus, adscito, fuerunt acerbissima quaeque subeunda. Cumque tot curis esset implicitus, nihil magis verebatur, quam ne suae populique saluti, Dei honori, Ecclesiae dignitati satis foret per se consultum. His autem cogitationibus conflictatum animum, eundemque propter defectionem j plurimorum, e numero etiam sacrorum antistitum, gravi dolore incensum nihil magis recreabat, quam collocata in Dei ope fiducia et quaesitum in Ecclesiae sinu perfugium. Itaque in naufragio positus.. . procellis irruentibus, ad sinum matris Ecclesiae confugiebat, a Romano Ponti1 Matth., XII, 30. 2 I. Cor., IX, 22. 1 In libro III. Episl. S. Anselmi ep. 140.