Circulares literae dioecesanae anno 1909 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
X.
113 fice petens pium et promptum adiutorium et solamen.1 Divino autem fortasse consilio factum est, ut singulari sapientia et sanctitate vir tot adversis urgeretur. Per eas enim aerumnas exemplo ac solatio nobis esse potuit in sacro ministerio laborantibus et in maximas difficultates con- iectis, ita ut unicuique nostrum liceat idem sentire ac velle quod Paulus: Libenter . . . gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis . . .; cum enim infirmor, tunc potens sum.2 His non aliena sunt quae ad Urbanum II. scribit Anselmus: Sancte Pater, doleo me esse quod sum, doleo me non esse quod fui. Doleo me esse episcopi officium. In loco humili aliquid agere videbar; in sublimi positus praegrandi onere pressus, nec mihi fructum facio, nec utilis alicui existo. Oneri quidem succumbo, quia virium, virtutum, industriae, scientiae tanto officio competentium inopiam, plusquam credibile videatur, patior. Curam importabilem cupio fugere, pondus relinquere; Deum e contrario timeo offendere. Timor Dei illud me suscipere compulit, timor idem onus idem me retinere compellit.... Nunc, quia voluntas Dei me latet, et quid agam nescio, errabundus suspiro, et quem rei finem imponere debeam ignoro.3 Divinae sic bonitati placuit, vel eximiae sanctitatis viros non ignorare, quae sua sit naturalis infirmitas, ut persuasum sit omnibus, si quid ipsi praeclare egerint, id supernae virtuti esse totum tribuendum atque ut per animi dimissionem adducantur homines ad Ecclesiae auctorita1 Epist., lib. III, ep. 37. 2 II. Gor., XII, 9, 10. 3 Epist., lib. III, ep. 37. tem impensiore studio colendam. Id An- selmo aliisque contigit episcopis pro Ecclesiae libertate ac doctrina dimicantibus, duce Sede Apostolica; qui obedientiae suae hunc fructum retulerunt, ut ex certamine victores discederent, suoque exemplo divinam sententiam confirmarent: vir obediens loquetur victoriam.1 Consequendi autem huiusmodi praemii spes maxima illis affulget, qui Christi personam gerenti sincero animo pareant in iis omnibus, quae aut regimen animorum spectant aut administrationem Christianae reipublicae aut alia cum his aliqua ratione coniuncta : quoniam de Sedis Apostolicae auctoritate pendent f iliorum Ecclesiae directiones et consilia.2 Hoc genere laudis Anselmus quantum praestiterit, quo ardore, qua fide coniunctionem cum Petri Sede retinuerit, ex his licet colligere, quae ad eundem Paschalem Pontificem ab eo scripta leguntur : Quanto studio mens mea Sedis Apostolicae reverentiam et obed i entium pro sua possibilitate amplectatur, testantur multae et gravissimae tribulationes cordis mei, soli Deo et mihi notae .... A qua intentione spero in Deo, quia nihil est quod me retrahere possit. Quapropter in quantum mihi possibile est, omnes actus meos eiusdem auctoritatis dispositioni dirigendos, et ubi opus est, corrigendos volo committere.3 Eandem viri firmissimam voluntatem acta eius omnia et scripta testantur, in primisque litterae illae suavissimae, quas caritate calamo scriptas4 dicit memoratus Decessor Noster Paschalis. Nec vero suis 1 Prov., XXI. 28. 2 Epist., lib, IV, ep. 1. 3 Ibid., ep. 5. 4 In lib. III Epist. S. Anselmi, ep. 74.