Circulares literae dioecesanae anno 1909 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

X.

Ill Multa quidem attulit impedimenta dies, totque Nobis iniecti sunt laquei, ut iam vix reliquus sit locus ubi liceat ex­pedite ac tuto versari. Dum enim impu­nitae rerum omnium licentiae fraena remittuntur, acri pertinacia compedibus Ecclesia constringitur, et, retento ad ludi­brium libertatis nomine, novis in dies artibus omnis vestra clerique actio prae­peditur, ita ut nihil habeat admirationis, quod non omnia simul potestis ad homi­nes ab errore et vitiis revocandos, ad malas consuetudines removendas, ad veri rectique notiones in mentibus inserendas, ad Ecclesiam denique tot pressam angu­stiis relevandam. Sed est cur animum erigamus. Vivit enim Dominus efficietque ut diligentibus Deum omnia cooper entur in bonumd Ipse a malis bona derivabit, eo splendi­diores largiturus Ecclesiae triumphos, quo pervicacius nisa est opus Eius intercipere humana perversitas. Est hoc admirabile divinae Providentiae consilium; hae sunt in praesenti rerum ordine investigabiles viae eius;1 2 — non enim cogitationes meae, cogitationes vestrae, neque viae vestrae, viae meae, dicit Dominus,3 ut ad Christi similitudinem Ecclesia in dies propius accedat et expressam referat Ipsius ima­ginem, tot ac tanta perpessi, ita ut quodammodo adimpleat ea quae desunt passionum Christi.4 Quocirca eidem in terris militanti haec est divinitus consti­tuta lex, ut contentionibus, molestiis, an­gustiis perpetuo exerceatur, quo vitae genere queat per multas tribulationes ... intrare in regnum Dei,5 et Ecclesiae in 1 Rom., VIII, 28. 2 Ibid., XI, 33. 3 Isai., LV, 8. 4 Coloss., I, 24. 3 Act, XIV, 21. caelo triumphanti tandem aliquando se adiungere. Ad rem Anselmus Matthaei locum illum: Compulit lesus discipulos suos ascendere in naviculam, sic explanat: Iuxta mysticam intettig entiam summatim describitur Ecclesiae status ab adventu Salvatoris usque ad f inem saeculi... Navis igitur IN MEDIO MARIS IACTA- BATUR FLUCTIBUS, dum lesus in mon­tis cacumine moraretur; quia ex quo Salvator in caelum ascendit, sancta Ec­clesia magnis tribulationibus in hoc mundo agitata est, et variis persecutio­num turbinibus pulsata, ac diversis ma­lorum hominum pravitatibus vexata, vi­tiisque multimode tentata, ERAT ENIM EI CONTRARIUS VENTUS, quia flatus malignorum spirituum ei semper ad­versatur, ne ad portum salutis perveniat; obruere eam nititur fluctibus adversita­tum saeculi, omnes quas valet contrarie- tates ei commovens.1 Vehementer igitur errant qui Eccle­siae statum sibi fingunt ac sperant omnium perturbationum expertem, in quo, rebus ad voluntatem fluentibus, nullo repugnante sacrae potestatis auctoritati atque imperio, frui liceat quasi otio iucundissimo. Turpius etiam decipiuntur qui, falsa et inani spe ducti potiundae huiusmodi pacis, Eccle­siae res et iura dissimulant, privatis ra­tionibus postponunt, iniuste deminuunt, mundo, qui totus in maligno positus est,2 assentantur per speciem captandae gratiae fautorum novitatis et conciliandae iisdem Ecclesiae, quasi lucis cum tenebris aut Christi cum Belial ulla possit esse con­ventio. Sunt haec aegri somnia, quorum vanae species fingi nunquam desierunt, 1 Horn., III. 2 I. loan., v. 19.

Next

/
Thumbnails
Contents