Circulares literae dioecesanae anno 1909 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
X.
110 SIAE SUAE. Qui ei volími non tam prodesse quam dominari, procul dubio Deo probantur adversari. Liberam vult esse Deus sponsam suam, non ancillam. Qui eam sicut filii matrem tractant et honorant, vere si filios eius et filios Dei esse probant. Qui vero illi quasi subditae dominantur, non filios, sed alienos se faciunt, et ideo iuste ab haereditate et dote illi promissa exhaeredantur.1 — Ita e sancto Viri pectore fervidas in Ecclesiam amor erumpit; ita eminet studium libertatis tuendae, qua nihil est magis in gerenda Christiana republica necessarium, nihil Deo carius, ut ab eodem egregio Doctore affirmatum est brevi illa et vibranti sententia: nihil magis diligit Deus in hoc mundo quam libertatem Ecclesiae suae. Nec est quidquam, Venerabiles Fratres, quo mens animusque Noster pateat apertius, quam verborum quae retulimus crebra usurpatio. Ab ipso pariter mutuari monita libet ad principes proceresque conversa. Sic enim ad reginam Angliáé Matildam scribit: Si recte, si bene, si efficaciter ipso actu vultis reddere grates, considerate reginam illam quam de mundo hoc sponsam sibi illi placuit eligere . . . Hanc, inquam considerate . . . hanc exaltate, honorate, defendite, ut cum illai et in illa sponsa Deo placeatis et in aeterna beatitudine cum illa regnando vivatis.1 2 Tum vero maxime quum in filium aliquem terrena potestate inflatum incideritis, aut amantissimae Matris oblitum, aut suave eius imperium detrectantem, haec memoria ne excidant: Ad vos pertinet . . . ut haec et huiusmodi . . .frequenter opportune importune suggeratis; et 1 Epist., lib. IV, ep. 8. 2 Epist., lib. III, ep. 57. ut non dominum, sed advocatum, non privignum, sed filium se probet esse Ecclesiae consulatis.1 Nostri namque muneris est, idque praecipue nos decet, alia haec nobili paternoque sensu ab Anselmo dicta suadere atque in hominum animis defigenda curare: Cum audio aliquid, de vobis quod Deo non placet et vobis non expedit, si vos monere negligo, nec Deum timeo, nec vos diligo sicut debeo.2 — Si autem auditum sit nobis quia ecclesias, quae in manu vestra sunt, aliter tractatis quam illis expediat et animae vestrae, tunc, Anselmum imitati, debemus iterum rogare et consulere et monere, ut haec non negligenter mente pertractetis, et si quid vobis conscientia vestra in his corrigendum testabitur, corrigere festinetis.3 4 -— Nihil enim est contemnendum quod corrigi possit, quia Deus exigit ab omnibus, non solum quod male agunt, sed etiam quod non corrigunt mala quae corrigere possunt. Et quanto potentiores sunt ut corrigant, tanto districtius exigit ab illis Deus, ut secundum potestatem misericorditer impensam, bene velint et faciant... Si autem non omnia simul potestis, non debetis propter hoc quin a melioribus ad meliora studeatis proficere, quia bona proposita et bonos conatus Deus solet benigne perficere et beata plenitudine retribuere} Haec aliaque id genus, ab ipso fortiter sapienterque regum et potentissimo- rum hominum auribus inculcata, sacris pastoribus Ecclesiaeque principibus apprime conveniunt, quibus veritatis, iusti- tiae, religionis est commissa defensio. 1 Epist., lib. III, ep. 59. 2 Ibid., lib. IV, ep. 52. 8 Ibid., lib. IV. ep. 52. 4 Ibid., lib. m, ep. 142.