Circulares literae dioecesanae anno 1908 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
II.
18 dant fideles absolutionem accepturi vali- | turam etiam in coelis. Quapropter etiam Confessarii utrique Clero tam saeculari quam regulari adscripti, quibus excelsum hujus judicii ministerium committitur, sollicite cavere debent, ne potestate illa, quae claudit et aperit, utantur in eos, qui jurisdictioni suae aut ordinariae aut delegatae subjecti non sunt; neque ulla peccata relaxare unquam audeant, quae a superiori Ecclesiae auctoritate suo judicio non fuerant commissa. Cum judicii enim ratione consonum omnino est, ut quaedam majores causae ab inferiorum judicum jurisdictione subtrahantur et superiori reserventur. Receptum ideo ac custoditum ex antiquo instituto in Ecclesia est, ut atrociora quaedam et graviora crimina, non a quibusvis, sed a summis dumtaxat sacerdotibus absolverentur. Unde prouti merito Pontifices Maximi pro suprema potestate sibi in universa Ecclesia tradita, ita Episcopi quoque in sua quisque dioecesi causas aliquas criminum graviores suo possunt solentque peculiari judicio reservare (Cone. Trid. sess. XIV c. VII de Poenitentia). Neque dubitandum est, quin hujusmodi disciplina salutarem afferat medicinam populo christiano. Maxima sane efficacia peccatoribus persuaderi poterit tam magnitudo sceleris quam severioris poenitentiae necessitas ac obligatio, si non ex propria cujusvis Confessarii potéstate, sed ex delegata et speciali summorum Pastorum conceditur iis liberatio a peccato et poena ejus aeterna. Ast tristis temporum ratio in dies magis magisve docet hanc disciplinam vix jam adhiberi posse eo cum rigore et ea in mensura atque antea. Poenitentiae spiritus non viget amplius tantopere, ut peccatores reservatis ejusmodi criminibus innodati absolutionis beneficium difficiliori modo quaerere prompti essent. Frequentis- sima experientia compertum est poeniten- tes vix ad superiores judices remitti aut perduci posse, ut iterum se sistant Con- fessario fine obtinendae absolutionis. Haec pro munere Nostro anxia cum sollicitudine animo revolventes atque perpendentes monita et decreta, quae super casuum re- seservatione a S. Congregationibus Romanis edita sunt (S. Cong. Épp. et Regül. L. d. 9. Jan. 1601. et 26. Nov 1602), et quorum una mens est, ne locorum Ordinarii pluribus, quam opus sit, reservati- onibus subditis aut Confessariis in animarum salute procuranda cooperantibus sint onerosi, sed eos tantum casus sibi reservent, quorum reservatio ad Christianam disciplinam retinendam conferet et in aedificationem, non autem in destructionem cedet (XIV Ben. De syn. Dioec. 1. V c. 5.): tempus censemus advenisse congruum, ut casus in archidioecesi Nostra hucadusque reservatos ad minorem numerum reducamus. Implorato igitur coelesti Spiritus Sancti juvamine, praemissa item matura undique rei deliberatione necnon expetito nonnullorum aeque pietate ac doctrina morali praestantium virorum consilio, vigore praesentium abrogamus omnia, quae in Archidioecesi Nostra per praedecessores Nostros quoad reservationem peccatorum statuta erant, atque quinque tantum crimina sub respectu sociali majorem in modum atrocitatem praese ferentia reservanda duximus, prout praesenti decreto ea Nostrae absolutioni reapse reservamus, quae sunt: 1. Homicidium directe voluntarium injustum sive personaliter sive cooperatione efficaci perpetratum, etiamsi mors non