Circulares literae dioecesanae anno 1908 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
II.
19 illico in sequelam tamen vulneris illati I aut potus venenosi secuta fuerit. Reser- vationi igitur non subjacet occisio injusti aggressoris servato moderamine inculpatae tutelae. Subjacet autem reservationi homicidium non tantum in perpetrante vel vulnus lethale inferente, sed etiam in mandante vel efficaciter consulente atque in ferentibus auxilium, dummodo mors subsecuta fuerit. Neque obstat reservationi error in persona interfecti, si homicidium ut tale fuerit directe voluntarium et graviter peccaminosum. 2. Perjurium inforo, id est mendacium jurejurando confirmatum coram judice sive ecclesiastico sive civili vel ejus delegato. 3. Violatio ecclesiarum, sacellorum, in quibus S. Missae sacrificium celebrare licet, et sacristiarum, facta per injustam effusionem humani sanguinis vel illicitam seminis effusionem, per violentam effrac- tionem ecclesiae ac tabernaculi et per furtivam ablationem vasorum aut paramento- rum sacrorum. 4. Incendium ex malitia deliberata secutum rerum tum propriarum tum alienarum. Ut crimen hoc reservatum casum constituat damnum ex incendio obortum debet esse notabile, itaque requiritur ut domus una aut plures ignibus inflammatae ardeant, aut acervus frumenti, foeni, lignorum et similium comburatur combustus- que pessum eat. Hac reservatione ligantur tantummodo incendium physice et immediate perpetrantes, non autem per causas morales et interiectas cooperantes. 5. Procuratio abortus effectu secuto. Peccatum hoc reservatum esse declaramus relate ad mulierem praegnantem, quae abortum foetus immaturi in se ipsa scienter, directe ac de industria procurat vel procurari facit. Quoad illos, qui per se vel per alium abortum procurant, i. e. efficiunt ut mulier foetum immaturum ejiciat, viget excommunicatio latae sententiae Episcopis seu Ordinariis reservatae Const. Apóst. Sedis d. d. 17. oct. 1869. Declaramus autem ad omnem dubietatem removendam reservationem horum quinque criminum cessare: 1. si adsit dubium facti vel juris ; 2. si crimen reservatum committatur ab impubere (ante 14. annum) ; 3. si poenitens in articulo mortis sit constitutus; articulus veio mortis in- telligatur de quovis vero et proprio mortis periculo. Volumus tamen, ut ignorantia reser- vationis nullatenus suffragetur poenitenti peccatum reservatum confitenti. Confes- sariorum jurisdictionem in Nostra archi- dioecesi igitur ita restringimus, ut poe- nitentem a peccato reservato absolvere non valeant, etiamsi poenitens commissi criminis reservationem ignoret. Iuvabit etiam hac occasione in memoriam revocare conditiones, quae communiter a theologis uti necessariae poscuntur, ut peccatum Ordinarii absolutioni reservatum censeatur; videlicet: 1. ut peccatum sit externum i. e. ore vel opere perpetratum; quod enim cogitatione tantum, desiderio vel intentione commissum fuit, quamvis gravissimum esse possit, nunquam solet reservari, nec etiam a Nobis reservatur; 2. ut sit in sua specie consummatum; ideoque non coeptum tantum aut attentatum. Hinc ubi consilium sive aliud auxilium non expresse reservavimus (sicut in crimine homicidii), nonnisi immediatus peccati auctor et exsecutor in reservationem incidit; 3. ut sit mortale non solum ratione