Circulares literae dioecesanae anno 1908 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIX.

203 habeat rationem declinandi hoc officium, auditis ceteris túrni seu coetus Auditoribus, suo decreto statuet qui vice sua Ponentis munus suscipiat. Can. 22. § 1. Si in aliqua causa opus sit in­structione processus, instructio fiat juxta receptas canonicas regulas. § 2. Ponens autem seu Relator non potest simul esse cusae instructor, sed hoc officium a Decano debet damandari alicui Auditori alterius túrni. Can. 23. § 1. Causa coram Sacra Rota intro­ducta et instructa, actor, vel etiam conven­tus, si ipsius intersit, Ponentem rogabit ut diem dicat alteri parti pro contestatione litis, seu concordatione dubiorum. § 2. Ponens, vel ejus studii adjutor, in calce libelli diem constituet. Quod in exemplari authentico alteri parti communi­cari statim debet. Can. 24. § 1. Si die assignata pro concordatione dubiorum pars in jus vocata non compa- reat, et legitimam excusationem absentiae dare negligat, contumax declarabitur, et dubiorum formula ac dies propositionis causae ad postulationem partis praesentis et diligentis ex officio statuetur: idque sta­tim ex officio notum fiet alteri parti, ut, si velit, excipere possit contra dubiorum formulam, et a contumacia se purgare, constituto ad hoc a Ponente vel ejus studii Adjutore congruo temporis termino. § 2. Si partes praesentes sint, et con­veniant in formula dubii atque in die pro­positionis causae, et Ponens vel ejus Adju­tor ex parte sua nil excipiendum habeant, dabitur opportunum decretum quo id con­stabiliatur. § 3. Si vero partes non conveniant in formula dubii, aut in die propositionis cau­sae: itemque si Ponens vel ejus Adjutor censeant acceptari non posse partium con­clusiones, definitio controversiae reservatur judicio totius túrni; qui quaestione inciden­tali discussa decretum ad rem feret. § 4. Dubiorum formula utcumque sta­tuta mutari non potest nisi ad instantiam alicujus partis, vel promotoris justitiae, vel defensoris vinculi, audita altera parte, novo Ponentis vel túrni decreto, prout fuerit vel a Ponente vel a turno statuta. § 5. Dies eodem modo mutari potest; sed haec mutatio fieri potest etiam ox offi­cio, si Ponens vel turnus necessarium ducant. Can. 25. § 1. Sententiae, decreta et acta quae­libet contra quae expostulatio facta sit, ex­hibenda sunt Sacrae Rotae saltem decem dies ante litis contestationem. § 2. Documenta quae partes in pro­priae thesis suffragium producenda habent, triginta saltem dies ante causae discussio­nem deponenda sunt in protocollo Sacrae Rotae, ut a judicibus et tribunalis admi­nistris atque ab altera parte examinari possint in ipso loco protocolli, unde ea asportari non licet. § 3. Debent autem esse legitima forma confecta, et exhibenda sunt in forma authentica, colligata in fasciculo, cum adjecto eorum indice, ne subtrahi aut deperdi possint. Can. 26. § 1. Defensio typis est imprimenda: et triginta dies ante causae discussionem

Next

/
Thumbnails
Contents