Circulares literae dioecesanae anno 1908 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIX.

204 (eodem nempe tempore ac documenta de quibus in can. praec. deponenda sunt in protocollo rotali) distribuenda est duplici exemplari singulis judicibus, notariis pro- tocolli et arcbivii, itemque promotori justi­tiae et vinculi defensori, si judicio intersint. Commutari praeterea debet cum altera» parte, aut partibus, ut responsioni locus hinc inde fiat. § 2. Defensioni adjungendum est Summarium, typis pariter impressum, in quo documenta potiora contineantur. Can. 27. § 1. Responsiones decem dies ante causae discussionem, id est viginti dies post distributionem defensionis, exhibendae sunt una cum novis documentis, si quae adjun­genda partes habeant, servatis etiam hoc in casu regulis can. 24. et can. 25. § 2. Quo facto conclusum in causa reputabitur: et partibus earumque patronis seu procuratoribus jam non licebit quidpiam adjungere aut scribere. § 3. Si tamen agatur de repertis no­vis documentis, fas semper est ea produ­cere. Sed in eo casu pars exhibens probare tenetur se ea documenta nonnisi ad ultimum reperisse. Admissis vero his novis docu­mentis, Ponens debet congruum tempus alteri parti concedere ut super iisdem respondere possit. Aliter nullum erit judi­cium. § 4. In potestate autem et ofhcio Po­nentis est documenta futilia ad moras nectendas exhibita respuere. Can. 28. Spatia temporum superioribus canoni­bus constituta prorogari possunt a judice ad instantiam unius partis, altera prius audita, vel etiam coarctari, si ipse judex necessarium duxerit, consentientibus tamen partibus. Can. 29. § 1. Defensionis scriptura excedere non debet viginti paginas formae typo- graphicae ordinariae folii romani. Respon­siones decem paginas. § 2. Si ob gravitatem, difficultatem, aut grande volumen documentorum parti vel patrono necesse sit hos limites exce­dere, a Ponente supplici libello id ipsi im­petrabunt. Ponens autem decreto suo statuet numerum ulteriorem paginarum quem concedit, quemque praetergredi nefas est. § 3. Exemplar tum defensionis tum responsionis antequam edatur exhibendum est Ponenti vel ejus studii adjutori, ut imprimendi atque evulgandi facultas im­petretur. § 4. Nulla scriptura Sacrae Rotae de­stinata typis edi potest, nisi in typographia a Collegio Sacrae Rotae approbata. Can. 30. Quae dicuntur informationes orales ad judicem, in Sacra Rota prohibentur: admit­titur tamen moderata disputatio ad elucida- tionem dubiorum coram turno pro tribunali sedente, si alterutra vel utraque pars eam postulet, aut tribunal statuat ut eadem ha­beatur. In ea vero hae regulae serventur: 1- o. Disputatio fiat die et hora a tri­bunali opportune assignanda tempore inter­medio inter exhibitionem responsionis et assignatam judicio diem. 2- 0. Partes regulariter non admittun­tur ut per se ipsae causam suam dicant coram judicibus; sed ad id deputare debent unum ex advocatis, quem sibi ad adsi- stendum, aut qua patronum vel procura-

Next

/
Thumbnails
Contents