Circulares literae dioecesanae anno 1908 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XIX.
202 duntur ab ambitu competentiae hujus tribunalis. Can. 16. Contra dispositiones Ordinariorum, quae non sint sententiae forma judiciali latae, non datur appellatio seu recursus ad Sacram Rotam; sed eorum cognitio Sacris Congregationibus reservatur. Can. 17. Defectus auctoritatis Sacrae Rotae in videndis causis, de quibus in duobus canonibus praecedentibus, est absolutus, ita ut ne obiter quidem de his cognoscere queat, et si tamen sententiam proferat, haec ipso jure sit nulla. Cap. III. De modo judicandi Sacrae Romanae Rotae. Can. 18. § 1. Partes per se ipsae possunt se sistere et jura sua dicere coram Sacra Rota. § 2. Si quem tamen sibi assumant advocatum, hunc eligere debent inter approbatos juxta tit. III. hujus legis. § 3. Advocatus aut qua consultor et adsistens, aut qua patronus, cui causa defendenda ex integro commissa maneat, a parte eligi potest: in utroque casu tradi ei debet mandatum in scriptis, quod exhibendum est tribunali, et servandum in actis. § 4. Advocatus, ad adsistendum assumptus tenetur clientem instruere, prout et quatenus opus sit, de regulis et usu sacri tribunalis, opportuna consilia de modo agendi eidem praebere, et defensionem ac responsionem cum eo subsignare. § 5. Si partes per se ipsae etiam cum adsistente advocato ut in § 3., defensionem suam suscipiant, uti possunt in defensionis et responsionis scriptura vernacula lingua a sacro tribunali admissa. § 6. In quolibet tamen casu unica semper esse debet defensionis et responsionis scriptura, hoc est aut partis aut ejus patroni: numquam vero duplex, id est utriusque. Can. 19. § 1. Cum ad Sacrae Rotae protocol- lum pervenerit appellatio aliqua, aut commissio judicandi aliquam causam informa ordinaria, appellationis libellus aut litterae commissoriae ex Decani mandato transmittuntur Auditorum turno, ad quem spectat judicium in ordine et vice sua juxta praecedentem canonem 12; turnus autem, assumpta causa, procedit ad ejus examen juxta ordinarias juris normas. § 2. Quod si commissio judicandi facta sit non in forma ordinaria, sed speciali, id est videntibus quinque, vel septem, vel omnibus Auditoribus, aut dumtaxat pro voto, Sacra Rota servare in primis debet commissionis formam juxta tenorem rescripti, et in reliquis juxta regulas juris communis et sibi proprias procedere. Can. 20. Quoties quaestio in Sacra Rota fiat circa executionem provisoriam alicujus sententiae aut circa inhibitionem executio- nis, res inappellabili sententia a solo Praeside túrni, ad quem judicium causae in merito spectaret, est definienda. Can. 21. Praeses túrni, seu Auditorum coetus, qui tribunal constituit, per se est etiam Ponens seu Relator causae. Quod si justam