Circulares literae dioecesanae anno 1908 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

II.

15 et insuper licentiam ad assistendum huic matrimonio a parocho sponsae vel a pa­rocho sponsi. 6. Matrimonium etiam imminente mortis periculo coram parocho vel loci Ordinario aut sacerdote ah alterutro dele­gato et duobus testibus celebrandum est. Si tamen nec parochus vel loci Ordi­narius, nec sacerdos ab alterutro delega­tus haberi posset, matrimonium in peri­culo mortis valide ac licite contrahi po­test coram quolibet sacerdote etiam ex­communicato vel suspenso, dummodo adhibeantur praeter sacerdotem duo ad­huc testes. Notandum autem est, hic ser­monem esse non de extremo periculo mortis seu de articulo mortis, sed immi­nens etiam periculum mortis sufficere, ut matrimonium valide ac licite contrahatur coram quolibet sacerdote in defectu pa­rochi vel loci Ordinarii. 7. Decreti caput VIII. nostras regiones certe non respicit, cum physica et moralis impossibilitas habendi parochum vel Ordi­narium loci, aut sacerdotem ab eis delega­tum nostras regiones profecto non afficiat. 8. Quae in cap. IX. § 1. Decreti praescribuntur, apud nos ubique obser­vantur. Nova tamen obligatio imponitur pa­rochis matrimoniis assistentibus in § 2. cap. IX. Decreti. Adnotari nempe debet etiam in libro baptisatorum, virum re­spective mulierem tali die in sua parochia matrimonium contraxisse cum tali muli­ere, respective cum tali viro. Quod si conjux in alia parochia baptizatus fuerat, parochus copulans notitiam celebrati matrimonii directe ac immediate trans­mittat ad parochiam, ubi baptisma locum habuit, ut ibi matrimonium a parocho in baptisatorum librum inferatur. Quod si I ambo conjuges in diversis parochiis bapti- zati fuerant, parochus copulans ad utram­que parochiam tenetur immediate trans­mittere hujusmodi notificationem de ce­lebrato matrimonio. Strictissimam hanc obligationem omnibus parochis et admi­nistratoribus in virtute obedientiae praesen­tibus etiam ex Nostra parte injungimus, cujus ommissionem, si ad nostram notitiam pervenerit, debita poena plectemus. 9. Legibus novi Decreti tenentur a) omnes in catholica Ecclesia baptisati, etsi ab ea postea defecerint; b) omnes in haeresi aut schismate baptisati, si ad Ecclesiam catholicam conversi fuerint, licet postea ab eadem iterum defecerint. Non tenentur tamen legibus novi Decreti saltem quoad validitatem matri­monii catholici in Hungária, si cum acatho- licis baptisatis mixtae religionis matri­monium contrahunt, cum per Instructio­nem Card. Lambruschini dd. 30. Aprilis anni 1841. declaratio a Benedicto XIV. die 4. Novembris anni 1741. data, te­nore cujus mixta matrimonia absque forma Tridentina inita pro validis decla­rata fuere, extensa fuit etiam ad Hungá­riám cumque per declarationem Card. Rampolla dd. die 31. Augusti 1897. matri­monia mixta etiam coram officiali civili inita valida declarata fuerunt. Notandum autem est baptisma dubium sive dubio juris sive dubio facti haberi debet ceu validum in ordine ad matrimonium, ut pluries declaravit Congr. S. Officii (die 17. Nov. 1830, die 5. Febr. 1851, die 4. Apr. 1890.) Quoniam vero Instructio Card. Lambruschini non respicit matrimonia catholicorum cum non baptisatis, hujus­modi matrimonia cum dispensatione con­trahenda certe statutis novi Decreti re­guntur. 3

Next

/
Thumbnails
Contents