Circulares literae dioecesanae anno 1908 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIX.

192 Ecclesia bonum; item que aliis datis die XXYI. mensis Maji anno MCMVL, Sacrae Congregationi super negotiis. Cum vero in praesenti res quoque sit de ecclesiasticis legibus in unum colligen­dis, maxime opportunum visum est a Ro­mana Curia ducere initium, ut ipsa, modo apto et omnibus perspicuo ordinata, Ro­mano Pontifici Ecclesiaeque operam suam praestare facilius valeat et suppetias ferre perfectius. Quamobrem, adhibitis, in consilium pluribus S. R. E. Cardinalibus, statuimus ac decernimus, ut Congregationes, Tribu­nalia et Officia, quae Romanam Curiam componunt et quibus Ecclesiae universae negotia pertractanda reservantur, • post ferias autumnales decurrentis anni, hoc est a die III. mensis Novembris MCMVIII., non alia sint, praeter consueta sacra Con­sistoria, quam quae praesenti Constitutione decernuntur, eaque numero ordine, com­petentia, divisa et constituta maneant his legibus, quae sequuntur. I. SACRAE CONGREGATIONES. l-o. Congregatio Sancti officii 1. Haec Sacra Congregatio, cui Sum­mus Pontifex praeest, doctrinam fidei et morum tutatur. 2. Eidem proinde soli manet judicium de haeresi aliisque criminibus, quae suspi­cionem haeresis inducunt. 8. Ad ipsam quoque devoluta est uni­versa res de Indulgentiis, sive quae doctri­nam spectet, sive quae usum respiciat. 4. Quidquid ad Ecclesiae praecepta refertur, uti abstinentiae, jejunia, festa ser­vanda, id omne, huic Sacro Consilio subla­tum, Congregationi Concilii tribuitur; quid­quid ad Episcoporum electionem spectat, sibi vindicat Congregatio Consistorialis; rela­xationem vero votorum in religione seu in religiosis institutis emissorum, Congregatio negotiis sodalium religiosorum praeposita. 5. Etsi peculiaris Congregatio sit con­stituta de disciplina Sacramentorum, nihilo­minus integra manet Sancti Officii facultas ea cognoscendi quae circa privilegium, uti ajunt, Paulinum, et impedimenta disparita- tis cultus et mixtae religioninis versantur, praeter ea quae attingunt dogmaticam de matrimonio sicut etiam de aliis Sacramen­tis, doctrinam. 2-0. Congregatio Consistorialis. 1. Duas haec Sacra Congregatio, eas- que distinctas partes complectitur: 2. Ad primam spectat non modo pa­rare agenda in Consistoriis, sed praeterea in locis Congregationi de propaganda Fide non obnoxiis novas dioeceses et capitula tum cathedralia tum collegiata constituere; dioeceses jam constitutas dividere ; Episco­pos, Administratores apostolicos, Adjutores et Auxiliarios Episcoporum eligere ; cano­nicas inquisitiones seu processus super eligendis indicere actosque diligenter ex­pendere ; ipsorum periclitari doctrinam. At si viri eligendi vel dioeceses consti- tudiendae aut dividendae sint extra Ita­liam, administri Officii a publicis nego­tiis, vulgo Secretariae Status, ipsi docu­menta excipient et Positionem conficient, Congregationi Consistoriali subjiciendam. 3. Altera pars ea omnia comprehendit, quae ad singularum dioecesium regimen, modo Congregationi de Propaganda Fide subjectae non sint, universim referuntur, quaeque ad Congregationes Episcoporum et Concilii hactenus pertinebant, et modo Consistoriali tribuuntur. Ad hanc proinde in posterum spectent vigilantia super

Next

/
Thumbnails
Contents