Circulares literae dioecesanae anno 1908 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XIX.
193 impletis vel minus obligationibus, quibus Ordinarii tenentur; cognitio eorum quae ab Episcopis scripto relata sint de statu suarum dioecesium ; indictio apostolicarum visitationum, examenque earum quae fuerint absolutae, et, post fidelem rerum expositionem ad Nos delatam singulis vicibus, praescriptio eorum, quae aut necessaria visa fuerint aut opportuna; denique ea omnia quae ad regimen, disciplinam, temporalem administrationem et studia Seminariorum pertinent. 4. Hujus Congregationis erit, in conflictatione jurium, dubia solvere circa competentiam Sacrarum Congregationum. 5. Hujus Sacri Consilii Summus Pontifex perget esse Praefectus. Eique Cardinales a secretis S. Officii et Secretarius Status semper ex officio accensentur, praeter alios, quos Summus Pontifex eidem adscribendos censuerit. 6. A secretis semper esto Cardinalis a Summo Pontifice ad id munus eligendus; alter ab ipso erit Praelatus, cui Adsessoris nomen, qui idem fungetur munere a secretis Sacri Collegii Patrum Cardinalium, et sub ipso sufficiens administrorum numerus. 7. Consultores hujus Congregationis erunt Adsessores Sancti Officii, et a secretis Congregationis pro negotiis ecclesiasticis extraordinariis, durante munere: quibus accedent alii, quos Summus Pontifex elegerit. 3-0. Congregatio de disciplina Sacramentorum. 1. Est huic Sacrae Congregationi proposita universa legislatio circa disciplinam septem Sacramentorum, incolumi jure Congregationis Sancti Officii, secundum ea quae superius statuta sunt, et Sacrorum Ritumn Congregationis circa caeremonias que in Sacramentis conficiendis, ministrandis et recipiendis servari debent. 2. Itaque eidem Congregationi tribuuntur ea omnia, quae hucusque ab aliis Congregationibus, Tribunalibus aut Officiis Romanae Curiae decerni concedique consueverant tum in disciplina matrimonii, uti dispensationes in foro externo tam pauperibus quam divitibus, sanationes in radice, dispensatio super rato, separatio conjugum, natalium restitutio seu legiti- matio prolis; tum in disciplina aliorum Sacramentorum, uti dispensationes ordinandis concedendae, salvo jure Congregationis negotiis religiosorum sodalium praepositae ad moderandam eorumdem ordinationem; dispensationes respicientes locum, tempus, conditiones Eucharistiae sumendae, Sacri litandi, adservandi Augustissimi Sacramenti; aliaque id genus. 3. Quaestiones quoque de validitate matrimonii vel sacrae Ordinationis, alias- que ad Sacramentorum disciplinam spectantes, eadem Congregatio dirimit, incolumi jure Sancti Officii. Si tamen eadem Congregatio judicaverit hujusmodi quaestiones judiciario ordine servato esse tractandas, tunc eas ad Sacrae Romanae Rotae tribunal remittat. 4. Congregationi huic, quemadmodum ceteris omnibus quae sequuntur, erit Cardinalis Praefectus, qui praeerit sacro Ordini, aliquot Patribus Cardinalibus a Pontifice Summo eligendis conflato, cum Secretario aliisque necessariis administris et consulteribus. 4-0. Congregatio Concilii. 1. Huic Sacrae Congregationi ea pars est negotiorum commissa, quae ad universam disciplinam Cleri Saecularis populique christiani refertur.