Circulares literae dioecesanae anno 1908 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
II.
14 demum si ex gravi necessitate assisteret matrimonio vagorum absque licentia Ordinarii : hujusmodi casus inomisse et tempestive Ordinariatui notificentur. Relate ad dispensationes in impedimentis matrimoniorum pro generali regula sumatur dispensationem petendam esse a parocho sponsae, coram quo matrimonium celebrandum est vel celebrari deberet, nisi ob gravem necessitatem matrimonium contrahendum est coram parocho, ad quem neutra pars pertinet, in quo casu hic parochus dispensationem petere tenetur. Si ex justa causa matrimonium celebrari deberet coram parocho sponsi, tunc dispensatio petenda est a parocho sponsi exposita tamen in libello supplici justa causa, ob quam matrimonium coram ipso celebratur. Data ad matrimonium respicientia ab eo parocho in matriculam copulatorum inscribi debent, qui matrimonio assistentiam praebuit aut delegationem ad assistendum concessit. Praxim, quae juxta novam disciplinam observanda erit, juvabit hisce exemplis illustrare: a) Si ambo nupturientes ratione domicilii vel menstruae commorationis ad parochum Csevensem pertinent, tunc factis proclamationibus, instituto examine sponsorum ac certitudine acquisita de libero statu contrahentium, petita insuper dispensatione necessaria ab impedimentis nefors obversantibus, postulato demum testimonio de peracta civili caeremonia, nihil ulterius requiritur ad hoc, ut parochus Csévensis matrimonio licite assistere possit. b) Si tantum sponsa ad parochum Csévensem pertinet et matrimonium in hac parochia Csévensi celebratur, tunc parochus neque delegatione (dimissione), neque licentia indiget ex parte parochi Ddgensis, cui sponsus subjicitur, sed solum procurare debet a parocho Dágensi testimonium de peractis proclamationibus et de statu libero sponsi. Detecto aliquo impedimento, dispensationem allatis causis canonicis petere debebit parochus Csévensis sponsae. c) Si autem dicti nupturientes (sponsa Csévensis et sponsus Ddgensis) matrimonium in parochia Ddgensi, ad quam solus sponsus pertinet, ex justa aliqua causa celebrare desiderant, tunc parochus Ddgensis ad licite assistendum matrimonio eorundem requirere debet a parocho Csévensi documenta de peractis proclamationibus et de statu libero sponsae, instituere debet insuper examen sponsorum et petere dispensationem nefors necessariam ab impedimento canonico ob- versante. Quod si parochus Csévensis in parochia Ddg vellet copulare nupturientes, indigeret delegatione parochi Ddgensis ad valide assistendum. Suapte intelligitur parochum Ddgensem in territorio suae parochiae alium etiam sacerdotem determinatum delegare posse ad assistendum huic matrimonio. d) Si iidem nupturientes nec in parochia sponsae — in Csév — nec in parochia sponsi — in Ddg — copulari cupiunt, sed in parochia, ad quam neutra pars nec ratione domicilii nec ratione menstruae commorationis pertinet, e. gr. in Dorog: tunc parochus Dorogensis nulla delegatione indiget, sed requirere debet tam a parocho Csévensi, quam a parocho Ddgensi documenta necessaria de peractis proclamationibus, de statu libero nupturientium vel de impetrata dispensatione ab impedimento canonico