Circulares literae dioecesanae anno 1908 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
II.
13 parochus proprius valide assistebat lxuca- Í dusque, etiamsi fuisset excommunicatus vel suspensus. Novum Decretum cap. IV. §. 1. statuit parochum publico decreto nominatim excommunicatum vel ab officio suspensum valide assistere non posse matrimonio. 5. Ad licite (et valide) contrahendum matrimonium hucadusque necesse erat assistentia parochi proprii, qui proprius efficiebatur ratione aut domicilii aut quasi domicilii. Tenore novi Decreti (cap. V. §. 2.) parochus, cui competit matrimonio licite assistere, est parochus domicilii aut menstruae commorationis. Locum quasi- domicilii in nova disciplina occupat menstrua commoratio. Parochus igitur juxta caput V. Decreti licite assistit matrimoniis in his casibus: a) si sponsa habet domicilium in parochia aut per unum mensem commorata fuit ibidem; b) si sponsus domicilium habet iu parochia aut per unum mensem ibidem commoratus fuit et justa causa postulat celebrationem matrimonii. Pro justa causa autem haberi potest etiam voluntas vel desiderium nupturientium; c) si nupturientes ad alienam quidem parochiam pertinent ratione domicilii aut menstruae commorationis, parochus tamen obtinuit licentiam ad assistendum matrimonio a parocho vel Ordinario proprio alterutrius contrahentis; d) si nupturientes ad alienam quidem parochiam pertinent, gravis tamen necessitas postulat celebrationem matrimonii. Hujusmodi gravis necessitas intercederet e. gr. si nupturientes urgenter proficisci deberent, quin licentia proprii parochi sponsae vel sponsi ullo pacto peti posset; e) si vagi (sc. qui neque domicilium habent neque per mensem in parochia commorabantur) in gravi necessitate constituti matrimonium urgentissime celebrare debent, quin licentia Ordinarii impetrari possit; f) si ad assistendum matrimoniis vagorum licentia ab Ordinario impetrata fuit. In his tamen casibus semper constare debet de libero statu contrahentium. Ad amussim itaque servari debet etiam in nova disciplina lex Tridentina (Sess. 24. de ref. mat. c. 1.) de pro clamationibus seu bannis. Si itaque sponsi in diversis parochiis habent domicilium, proclamatio- nes fieri debent in utraque parochia. Vagi proclamandi sunt tum in parochia, ubi nunc commorantur, tum in quantum fieri potest in parochia loci natalis. Testimonium tam de peractis procla- mationibus, quam de statu libero vel viduo et de immunitate a quovis impedimento ] ante celebrationem matrimonii porro quoque semper requirendum aut procurandum erit, si una pars vel utraque ad alienam parochiam pertinet. Quod si in quibusdam casibus — praesertim necessitate urgente — testimonium vel certitudo de statu libero nupturientium haberi non posset, postulandum erit desuper jusjurandum. Dimissio tamen, in quantum significat delegationem, amplius necessaria non est, cum quilibet parochus seu loci Ordinarius valide assistere possit matrimoniis etiam non subditorum. Requiritur autem licentia parochi domicilii vel menstruae commorationis, si copulatio fit in parochia, ad quam neutra pars nupturientium pertinet. Quod si ex gravi necessitate parochus assisteret matrimonio nupturientium ad alienam parochiam pertinentium absque licentia parochi sponsae vel sponsi, vel