Circulares literae dioecesanae anno 1908 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVII.

173 XVII. Nr. 6512. Circa decre­tum de spon­salibus et matrimonio. Dubia. I. Utrum ad valida ineunda sponsalia partes teneantur subsignare scri­pturam unico contextu cum parocho seu Ordinario aut cum duobus testibus; an potius sufficiat ut scriptura, ab una parte cum parocho vel cum duobus testibus subsignata, remittatur ad alteram partem, quae vicissim cum parocho vel cum duo­bus testibus subscribat. II. An ad sponsalium validitatem in scriptura sit apponenda data, seu adscri- ptio diei, mensis et anni. III. An vi decreti Ne temere, etiam ad matrimonia mixta valide contrahenda, ab Ordinario vef a parocho exquirendus et excipiendus sit contrahentium consensus. IV. Utrum ad valide et licite matri-* moniis adsistendum, ad tramitem art. VI. decreti, requiratur semper delegatio spe­cialis, an vero sufficiat generalis. V. An in locis dissitis, ad quae missio- narius singulis mensibus non venit — in quibus tamen, si peteretur, haberi posset, et vel ad eum aut ad alium missionarium, qui sit parochus in sensu decreti, absque gravi incommodo possent accedere sponsi — matrimonia contracta sine missionarii seu parochi praesentia retinenda sint uti valida. VI. Utrum ratione momentanei, in­opinati et fidelibus prorsus incogniti transi­tus per aliquem locum, a quo iam a mense missionarius abest, interrumpi di­cenda sit illa rerum condicio, de qua in art. VIII decreti. VII. An et quomodo annuendum sit petitionibus Ordinariorum Sinensium, qui ob peculiares illius regionis conditiones postularunt: 1° exemptionem a praescri­ptionibus decreti in sponsalibus ineundis; 2° dispensationem a praesentia parochi et quandoque etiam testium, sive in matrimoniis ex dispensatione contrahendis a baptizatis cum non baptizatis, sive in matrimoniis inter catholicos, qui sub paga­norum potestate sunt constituti. VIII. Utrum subditi dioecesis Da- maensis, in dioecesi tamen Bombayensi commorantes, et e converso subditi dioe­cesi Bombayensis degentes in dioecesi Damaensi, ut validum et licitum ineant matrimonium, teneantur se sistere dum­taxat coram parocho personali vel possint etiam coram parocho territorii. IX. An et quomodo providere ex­pediat casui, quo parochi a lege civili graviter prohibeantur quominus matri­moniis fidelium adsistant nisi praemissa caeremonia civili, quae praemitti nequeat, et tamen pro animarum salute omnino urgeat matrimonii celebratio. Resolutiones. Et Emi Patres S. C. 22

Next

/
Thumbnails
Contents