Circulares literae dioecesanae anno 1908 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XVII.
174 Nr. 6514. Sanctus Ioannes Chrysosto- mus declaratur et constituitur Patronus sacrorum oratorum. Concilii in plenariis comitiis diei 27 Iulii 1908 respondendum censuerunt: Ad I. Affirmative ad primam partem, negative ad secundam. Ad II. Affirmative. Ad III. Affirmative, servatis ad licei- tatem quoad reliqua praescriptionibus et instructionibus S. Sedis. Ad IV. Quoad delegationem nihil esse immutatum, excepta necessitate eam faciendi sacerdoti determinato et certo, ac restrictam ad territorium delegantis. Ad V. Negative. Ad VI. Negative. Ad VII. Quoad primum negative. Quoad secundum, concedendam esse iisdem Ordinariis facultatem dispensandi a forma substantiali matrimonii pro casibus tantum verae necessitatis, cum potestate hanc facultatem etiam habitualiter subdelegandi missionum rectoribus; facto verbo cum SSmo. Ad VIII. Dilata. Ad IX. Non esse interloquendum. Eadem autem die SSmus Dnus Noster Pius PP. X, audita relatione infra- scripti Secretarii, supra recensitas resolutiones ratas habere et approbare dignatus est, contrariis non obstantibus quibuscumque. f Vincentius Card. Episc. Praenest., Praefectus. B. Pompili, Secretarius. Quo congruus accedat cumulus solem- nibus sacrisque pompis nuper expletis in honorem celeberrimi totius Ecclesiae Docto- ris, Ioannis ob aureum eloquentiae flumen cognomento Chrysostomi, mox elapso saeculo decimoquinto, ex quo sanctus ipse Antistes exilio mulctatus iniuste, ac mala multa perpessus, supremum diem obivit; Emus P. Hugo Athanasius Graisser, ex Ordine Sancti Benedicti, Pontificii Graecorum Collegii moderator, vota depromens peculiaris Coetus eiusmodi honoribus Chry- sostomo tribuendis in Urbe constituti, ac munere suo feliciter perfuncti, Sanctissimum Dominum Nostrum Pium Papam Decimum supplex rogavit, ut eundem Sanctum Doctorem Christianae eloquentiae et coelestem sacrorum condonatorum Patronum suprema auctoritate Sua declarare ac statuere dignaretur. Id siquidem fe. re. Leo Decimus tertius die quarta Iulii anno millesimo octingentesimo octogesimo quarto indubie praenunciaverat, sacros videlicet oratores in fidem ac tutelam collocando S. Ioannis Chrysostomi, Ecclesiae Doctoris, quem omnibus ad imitandum proponebat exemplar, utpote qui Christianorum oratorum facile princeps, ob aureum eloquentiae flumen, invictum dicendi robur, vitaeque sanctitudinem summis laudibus ubique celebretur. Sanctitas porro sua has preces ab infrascripto Cardinali Sacrorum Rituum Congregationi Praefecto relatas peramanter excipiens, praeclarum Ecclesiae universae Doctorem decusque Sanctum Episcopum Ioannem Chrysostomum, oratorum sacrorum coelestem Patronum Apostolica auctoritate Sua declaravit et constituit; eumdemque quemadmodum cunctis fidelibus omnigenae virtutis, ita Christianae eloquentiae ad imitandum exemplar sacris conciona- toribus libentissime proposuit. Contrariis non obstantibus quibuscunque. Die 8 Iulii 1908. S. Card. Cretoni, Praefectus, f D. Panici, Archiep. Laodicen., Secretarius.