Circulares literae dioecesanae anno 1908 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

II.

12 custodia parocho tradant aut saltem con­tractus initos parocho notificent fine con­signationis in libro sponsalium. A die igitur 19. Aprilis anni 1908 tantummodo sponsalia ad tramitem novi Decreti contracta habebunt valorem juri­dicum i. e. producent triplicem effe­ctum juridicum: nempe a) impedimentum mere impediens matrimonium cum quavis alia persona, imo dirimens pro contra­hendis aliis sponsalibus ; b) impedimentum dirimens publicae honestatis et c) obli­gationem juridicam et jus ad matri­monium. Obligatio moralis certe etiam ex sponsalibus mere privatim initis exori­tur, quae per hoc Decretum non prohi­bentur, sed tantum effectu juridico-eccle- siastico privantur. Sapientissime Sancta Mater Ecclesia per praescriptionem harum solemnitatum praecavere intendit, ne sponsalia inconside­rate ineantur. Hoc caput Decreti de sponsalibus ex iis est, quae fidelibus enucleatius expli­canda sunt. 4. Juxta Decretum Cone. Tridentini sess. XXIV. cap I. de ref. matr. hucadus- que ille tantum parochus valide assistebat matrimoniis, qui erat proprius saltem alterutrius contrahentis. Proprius autem efficiebatur parochus, si in ejus parochia utraque vel alterutra pars habebat cano­nicum domicilium vel quasi domicilium. Vagi parochum proprium stricte loquendo non habebant, sed matrimonium valide et licite inire poterant coram quolibet parocho cum licentia Ordinarii. Nunc autem tenore cap. IV. §. 2. novi Decreti quod validitatem saltem matrimoniorum attinet domicilium vel quasi domicilium nupturientium in con­siderationem amplius non venit ita, ut parochus — idem dicendum de loci Ordi­nario — valide assistat a die 19. Aprilis 1908 matrimoniis tam subditorum, quam non subditorum, quin certum tempus commorationis in parochia requiratur. Sed haec valida assistentia parochi j uxta novam disciplinam coarctatur tantum ad limites suae parochiae, dum e contra parochus proprius juxta legem Tridenti- nam valide assistere potuerat matrimoniis etiam in aliena parochia aut dioecesi. Si igitur parochus extra territorium suae parochiae assistere vult matrifnonio pro­priorum subditorum, ad validitatem hujus actus indiget delegatione parochi illius alienae parochiae. In legitima praxi hucadusque vigente ad validitatem matrimonii sufficiebat, ut parochus proprius et duo testes essent prae­sentes : a) simultanee; b) non tantum phy­sice, sed etiam moraliter, seu ut percipiant matrimonium contrahi ex verbis, ex si­gnis ; c) formaliter, id est parochus sit adhibitus ut testis, ac contrahentes mani­festent, quid agere velint. Non requi­rebatur autem, ut parochus fuerit expresse ad hoc vocatus. Valebat enim matrimo­nium, etiamsi parochus proprius et testes casu assisterent matrimonio, aut dolo, metu gravi vel etiam vi adducerentur et retinerentur. Nunc tenore cap. IV. §. 3. novi Decreti praeter simultan eam, physicam ac moralem praesentiam ad valorem matrimonii ne- cesse est, ut ad formalem praesentiam parochus invitetur ac rogetur et tali ratione assistendo consensum contrahen­tium exquirat et excipiat. Assistentia igi­tur parochi debet esse activa et non mere passiva. Quod si vi aut metu adhiberetur parochus ut testis, matrimonium juxta novam disciplinam non valeret. Demum

Next

/
Thumbnails
Contents