Circulares literae dioecesanae anno 1908 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIV.

141 eorum quotquot Summi Pontificis menti ac beneplacito libenter cupiant respondere, nil procul dubio magis efficax erit, quam si vigilantissimae intendant R.mi Ordi­narii, ut executio sacrorum concentuum in Cathedralibus et potioribus Ecclesiis adeo fiat plena ac perfecta, ut forma et exemplar ceteris habeatur. Oportet insuper, ut qui ad Cantoris officium eliguntur, congruis dotibus revera sint praediti et superato idoneitatis periculo probati, quod multo magis dici debet de chori Magistro seu de Praefecto musicae uti aiunt, qui necessaria polleat auctori­tate ad suum implendum officium iuxta Summi Pontificis praecepta de musica sacra et cantu Oregoriano instaurandis. Voluit autem Sanctitas Sua praesens Decretum a Sacra Rituum Congregatione expediri, et R.mis Arcliiepiscopis, Epi­scopis aliisque locorum Ordinariis notum fieri; contrariis non obstantibus quibus­cumque, etiam speciali mentione dignis. Die 8 Aprilis 1908. SERAPHINUS Card. CRETONI, S. R. C. Praef. L. f S. D. PANICI, Archiep. Laodicen. Secretarius. Nr. 5094. Conceditur Episcopis facultas sta­tuendi tempus, infra Octavam solemnitatis Corporis Christi, pro triduanis supplicationi­bus in hono­rem SS. Eucharistiae. URBIS ET ORBIS. Anno superiore, Sacra Congregatio Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praeposita, litteris, datis sub die 10 Aprilis, catholici Sacrorum Antistites vehementer hortaba­tur, ut quotannis, quoad fierri posset, in singulis cathedralibus ecclesiis et etiam in curialibus templis, infra Octavam solem­nitatis Corporis Christi, vel alio anni tempore, prout R.-mi Episcopi iudicaverint, supplicationes in triduum instaurarentur, quibus Christianus populus ad frequentio- rem, imo quotidianam, Eucharistiae sum­ptionem excitarentur. Quum vero in his lit­teris, iuxta methodum inibi praescriptam, ini unctum sit, ut supplicationes huius- modi initium sumant a feria sexta et desinant die Dominica, et e contra, ob singularia quaedam adiuncta, in pluribus locis christifidelibus commodius evaderet, aliis diebus hisce supplicationibus interessé eiusque adnexas indulgentias lucrari, po­stulatum est ab hac S. Congregatione, ut eaedem supplicationes, loco dierum in me­moratis litteris statutorum, aliis infra hebdomadam diebus, iudicio R.-morum Episcoporum designandis, peragi queant. Porro has preces in audientia habita die 8 Aprilis 1908 ab E.-mo Cardinali Prae­fecto relatas, SS.-mus Dominus Noster Pius PP. X. clementer excipiens, petitam gratiam benigne concessit, ceteris tamen servatis, praesertim quoad indulgentiarum acquisitionem, quae in litteris huius Sacrae Congregationis praescribuntur. Contrariis quibuscumque non obstantibus. Datum Romae, e Secretaria eiusdem S. C., die 8 Apr. 1908. S. Card. Cretoni, Praefectus. L. f S. f D. Panici, Archiep. Laodicen., Secr. Beatissime Pater, Augustinus Veneziani, Procurator generalis Congregationis Missionis, ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus, enixe orat concedi, ut christifideles, a Stati­onibus Viae Crucis visitandis, canonice erectis, impediti, si una simul cum altero congregati, qui Coronam Viae Crucis possideat, indulgentia a S. V. ditatam sub die 2 Novembris 1906, recitent vigesies Pater, Ave et Gloria, omnes et singuli Nr. 5095. Novae facultates relate ad Indulgen­tiam Viae Crucis.

Next

/
Thumbnails
Contents