Circulares literae dioecesanae anno 1908 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIV.

128 ut vere sit, qualem Apostolus nitide ex­pressit, homo Dei,1 iustaeque expectationi Ecclesiae respondeat. — Niliil plane in­auditum vobis aut cuiquam novum dice­mus, sed quae certe commeminisse omnes oportet : spem autem indit Deus, vocem Nostram fructum non exiguum esse habi­turam. Id equidem flagitamus: Renova­mini . . . spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia, et sanctitate veri­tatis:2 eritque hoc a vobis in quinqua­gesimo sacerdotii Nostri natali pulcherri­mum acceptissimumque munus. Quumque Nos in animo contrito et spiritu humi­litatis,3 exactos in sacerdotio annos reco­gitabimus Deo; quidquid humani dolen- dum sit, videbimur quodammodo expiare, admonendo vos et cohortando ut ambu­letis digne Deo per omnia placentes.4 — Qua tamen in hortatione, non vestras tantum utilitates tuebimur, sed communes etiam catholicarum gentium; quum aliae ab aliis dissociari nequaquam possint. Etenim non eiusmodi est sacerdos, qui bonus malusve uni sibi esse queat; sed eius ratio et habitus vitae sane quantum habet consequentis effectus in populum. Sacerdos reapse bonus ubi est, quale ibi donum et quantum est! Hinc porro, dilecti filii, hortationis Nostrae exordium capimus, ut vos nimirum ad eam vitae sanctimoniam, quam digni­tatis gradus postulat, excitemus. — Qui­cumque enim sacerdotio potitur, eo non sibi tantum, sed aliis potitur: Omnis namque Pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis, quae 1 I Tim. VI, 11. 2 Ephes. IV, 23, 24. 3 Dan. III, 39. 4 Coloss. I, 10. sunt ad Deum.1 Idipsum et Christus in­dicavit, qui ad significandum quo demum actio sacerdotum spectet, eos cum sale itemque cum luce comparatos voluit. Lux ergo mundi, sal terrae, sacerdos est. Nemi­nem sane fugit id praecipue fieri Chri­stiana veritate tradenda: at vero quam pariter fugiat, institutionem eiusmodi pro nihilo fere esse, si, quae sacerdos verbo tradat, exemplo suo non comprobet ? Qui audiunt, contumeliose ii quidem, sed non immerito obiicient: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant;1 2 doctrinam­que respuent, nec sacerdotis fruentur luce. Quam ob rem ipse Christus, factus sacer­dotum forma, re primum, mox verbis docuit: Coepit Iesus facere, et docere.3 — Item, sanctimonia posthabita, nihil admodum sacerdos sal terrae esse poterit; corruptum enim et contaminatum inte­gritati minime aptum est conferendae: unde autem sanctitas abest, ibi corruptio­nem inesse oportet. Quapropter Christus, eamdem insistens similitudinem, sacerdo­tes tales sal infatuatum dicit, quod ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, atque adeo conculcetur ab hominibus.4 Quae quidem eo apertius patent, quod sacerdotali munere haud nostro nos fungimur nomine, sed Christi Iesu. Sic nos, inquit Apostolus, existimet homo ut ministros Christi, ei dispensatores myste­riorum Dei:5 6 pro Christi ergo legatione fungimur 5 Hac nempe de causa Christus ipse, non ad servorum, sed ad amicorum numerum nos adscripsit: Iam non dicam vos servos . . . Vos autem dixi amicos: 1 Hebr. V, 1. 2 Tit. I, 16. 3 Act. I, 1. 4 Matth. V, 13. 5 I Cor. IV, 1. 6 II Cor. V, 20.

Next

/
Thumbnails
Contents