Circulares literae dioecesanae anno 1908 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIV.

129 quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis . . . Elégi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis} — Est igitur nobis persona Christi ge­renda : legatio vero ab ipso data sic obeunda, ut quo ille intendit, eo nos pertingamus. Quoniam vero idem velle idem nolle, ea demum firma amicitia est; tenemur, ut amici, hoc sentire in nobis, quod et in Christo Iesu, qui est sanctus, innocens, impollutus:1 2 ut legati ab eo, debemus doctrinis eius ac legi conciliare fidem hominum, easdem nimirum nos ipsi primum servantes: ut potestatis eius participes ad animos vinculis cul­parum levandos, conari nos omni studio oportet ne illis implicemur. At maxime ut ministri eius in praecellentissimo sacri­ficio quod pCrenni virtute pro mundi vita innovatur, debemus ea animi conformatione uti, qua ille ad aram crucis seipsum obtulit hostiam immaculatam Deo. Nam si ohm, in specie solummodo ac figura, tanta a sacerdotibus postulabatur sancti­tas; ecquid a nobis, quum victima est Christus ? Quo non oportet igitur esse puriorem tali fruentem sacrificio ? quo solari radio non splendidiorem manum carnem hanc dividentem? os quod igni spiritali repletur, linguam quae tremendo nimis sanguine rubescit ?3 Perapte S. Ca- rolus Borromaeus, in orationibus ad clerum, sic instabat: „Si meminissemus, dilectis­simi fratres, quanta et quam digna in manibus nostris posuerit Dominus Deus, quantam istiusmodi consideratio vim haberet ad nos impellendum ut vitam ecclesiasticis hominibus dignam ducere­mus ! Quid non posuit iu manu mea 1 loan. XV, 15, 16. 2 Hebr. VII, 26. 3 S. Io. Chrysost. hóm. LXXXII in Matth, n. 5. Dominus, quando proprium Filium suum unigenitum, sibi coaeternum et coaequa­lem, posuit? In manu mea posuit the­sauros suos omnes, sacramenta et gratias; posuit animas, quibus illi nihil est carius, quas sibi ipsi praetulit in amore, quas sanguine suo redemit: in manu mea posuit caelum, quod et aperire et claudere ceteris possim . . . Quomodo ergo adeo ingratus esse potero tantae dignationi et dilectioni, ut peccem contra ipsum ? ut illius ho­norem offendam? ut hoc corpus, quod suum est, inquinem ? ut hanc dignitatem, hanc vitam, eius obsequio consecratam, maculem ?u Ad hanc ipsam vitae sanctimoniam, de qua iuvat paulo fusius dicere, magnis Ecclesia spectat perpetuisque curis. Sacra idcirco Seminaria instituta: ubi, si litteris ac doctrinis imbuendi sunt qui in spem cleri adolescunt, at simul tamen praeci- pueque ad pietatem omnem a teneris annis sunt conformandi. Subinde vero, dum ipsa candidatos diuturnis intervallis gradatim provomet, nusquam, ut mater sedula, hortationibus de sanctitate asse­quenda parcit. Iucunda quidem ea sunt ad recolendum. Quum enim primo in sacram militiam cooptavit, voluit nos ea rite profiteri: Dominus pars haereditatis meae, et calicis mei: tu es, qui restitues haereditatem meam mihid Quibus, inquit Hieronymus, monetur clericus ut qui, vel ipse pars Domini est, vel Dominum partem habet, talem se exhibeat, ut et ipse possideat Dominum, et possideatur a Domino? — Subdiaconis accensendos ipsa quam graviter est allocuta! Iterum atque iterum considerare debetis attente quod onus hodie ultro appetitis; . . . quod 1 Ps. XV, 5. 3 Ep. LII, ad Nepotianum, n. 5.

Next

/
Thumbnails
Contents