Circulares literae dioecesanae anno 1908 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XI.
99 XL Nr. 2353. Desponsum Sanctiss. D. N. Pii Papae X. ad Exc. Chori Eppo- rum Hungar. gratulatoriam ex occas, iubil. sacerd. S. S. epistolam. 1 1 Dilecto filio Nostro Claudio S. R. E. Presb. Card. Vaszary, Archiepiscopo Strigoniensi, Strigonium. — Pius PP. X. — Dilecte fili Noster, Salutem et Apostolicam Benedictionem. — Vertente hoc anno Sacerdotii Nostri quinquagesimo, non cessat divino munere Catholicus orbis, praeeuntibus Episcopis, suam Nobis pietatem multipliciter testari: quae testimonia eo maxime Nos recreant, quia Ecclesiae sanctae unitatem praeclare illustrant atque confirmant. In hoc genere nuper se Nobis admodum probarunt Venerabiles Fratres ex Hungária, qui quum de more inter se convenissent, te uti sunt, interprete, ut communia vota studiaque Nobis significarent. Equidem his delectati sumus plerus amoris fideique litteris: quamquam de vestro erga Nos animo dubium Nobis nunquam fuit. Quod grate ea commemorastis, quae pro christiani populi salute gessimus, libenter amplectimur tale officium ; praesertim quia vestram Nobis diligentiam nec defuisse nec defore certo scimus. Illud eo libentius intelligimus, omnem vos dare operam ut coniunctissi- mam Apostolicae Sedi retineatis Hungáriám ; ad eamque fovendam necessitudinem non parum posse immortalium beneficiorum memoriam, quibus civitatem Vestram Romani Pontifices ornarunt. De pastorali autem epistola, cuius exemplum adiecistis his litteris, gratum praecipue est, velle vos in dioecesibus vestris ita sacerdotalis consecrationis Nostrae agi solemnia, ut significationibus piae erga Nos voluntatis comitentur sanctissimi ritus, qui ad recolenda christianae sapientiae praecepta, atque ad expiandos animos celebrari solent. Nos quidem nullum meliorem fructum capere ex hac eventus faustitate possumus, quam si videamus bonos, gratificandi Nobis causa, studiosius officia christianae vitae colere: idque vos ut in gregibus vestris effectum dare summa ope nitamini, vehementer hortamur. Auspicem interea divinorum munerum, ac testem paternae Nostrae benevolentiae, tibi, dilecte Pili Noster, ceterisque istius nationis Episcopis, et clero populoque vestro Apostolicam benedictionem peramanter impertimus. — Datum Romae apud S. Petrum die VIII Aprilis anno MCMVIII, Ponticatus Nostri quinto — Pius PP. X. In omnibus fere ecclesiis ac oratoriis hujus archidioeceseos adhibentur altaria portatilia consecrata, quae sepulchrum habent in inferiori parte effossum et cum operculo ligneo clausum sigilloque episcopali munitum, vel quae sepulchrum 12 Nr. 3473. De novis altaribus portatilibus comparandis.