Circulares literae dioecesanae anno 1907 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

I.

9 quiis praeposita datum, benigne ela.rgitus est, ut per quotidianam Communionem lucrari possint omnes indulgentiae, abs­que onere confessionis hebdomadariae. At una simul dubia et postulationes ad S. C. C. exhiberi coeperunt, inter quae duo potissimum peculiarem consideratio­nem merentur, quae nempe respiciunt iuvenes nuper ad S. Mensam admissos et infirmos chronico morbo laborantes. Dubia sunt ha,ec: I. Quotidiana Eucharistiae• sumptio in catholicis ephebeis suaderi-ne debet etiam pueris quibuscumque j)ost suscep­tam primam Communionem ? II. Infirmis, qui diuturno morbo laborant, nec naturale ieiunium in sua integritate observare queunt, nullum re­medium suffragari potest, ne pane eucha­ristico tam longo tempore priventur ? Ä Sacra Congregatione Concilii res­ponsum fuit: Ad 1-um Sacrae Commu­nionis frequentiam commendari iuxtci articulum primum decreti etiam pue­ris, qui ad sacram mensam juxta normas in Catechismo Romano cap. 4, n. 63. semel admissi ab eius frequenti participatione prohiberi non debent, sed potius eos ad id hortari, reprobata praxi contraria alicubi vigente. Ad 2-um Iuxta mentem, facto verbo cum SSmo. Ex hoc responso infertur quotidia­nam Eucharistiae sumptionem non solum adultis, sed etiam pueris summopere sua­dam esse. Prae oculis tamen habenda est relate ad aetatem puerorum ad Sac­ram Communionem admittendorum norma, quam Catech. Rom. parte II. cap. 4. nro 63 statuit his verbis: „Qua vero aetate pueris sacra mysteria danda sint, nemo melius constituere poterit, quam pater et sacerdos, cui illi confitentur peccata. Ad illos enim pertinet explorare et a pueris percontari, an hujus admirabilis Sacra­menti cognitionem aliquam acceperint et gustum habeant.“ Mens itaque Ecclesiae est, ut pueri per frequentiam Sacrae Communionis, an­tequam passionibus praeveniantur, Christo imbuantur, et ita maiori vi repellere pos­sint conatus diaboli, carnis, aliorumque internorum et externorum hostium. Ad rem in aureo libro De imitatione Christi (lib. 4, cap. 3) haec leguntur: „Proni enim sunt sensus hominis ad malum ab adolescentia sua; et nisi succurrat divina medicina, labitur homo mox ad peiora... Retrahit ergo sancta Communio a malo et confortat in bono.“ Eucharistia enim sacramentis novae legis acCensetur, quae gratiam tum sanctificantem tum sacra- mentalem conferunt ex opere operato, quandocumque obicem in suscipiente non reperiant. Nec plus aliquid obicis in pue­ris quam in adultis expectandum est ex opere operantis, quia, praeterquamquod ignorantia in pueris ab innocentia com­pensaretur, inconsideratio eorum ac levi­tas nimis urgenda non est. Hoc dumtaxat modo verifieari potest illud verbum Domini: Sinite parvulos venire ad me, tedium est enim regnum coelorum. Regnum autem coelorum in terris nonnisi Eucharistia est, quae insti­tuta fuit ad vitam spiritualem conservan­dam ac nutriendam. Cum per responsum S. Congr. Con­cilii supra publicatum non determinabatur modus, quo suffragari possit infirmis diu­turno morbo laborantibus, ut non obstante praecepto de jejunio naturali observando saepius refici possint Sacra Communione, SS. Dominus Noster Pius X. sequens de­cretum edi jussit:

Next

/
Thumbnails
Contents