Circulares literae dioecesanae anno 1907 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

I.

CUICUI jÁ RES DIOECES AN AE. I. LAUDE T U R J E S U S C H R ISTUS! Nr. 263. Cardinalis Archiepisco- pus gratias agit pro votis occasione novi anni sibi oblatis. Gratissimo animo excepimus vota occasione, quem Dei gratia inchoavimus, anni, a permultis e clero Nobis oblata, quibus certe pietatem et filialem, quam erga Nos fovent reverentiam, testatam esse voluerunt. Optime novimus nullis temporibus defuturas esse suas difficultates, quibus superandis haud exiguus et continuus exi­geretur labor, non sine adjutorio Dei spe­ciali praestandus. Precamur igitur Vobis corde paterno, ut Deus clemens bonusque adsit conaminibus Vestris eiusque gratia comitetur Vos in omnibus, quaecunque Deo aspirante ad ejusdem gloriam et ani­marum salutem promovendas susceperitis. Peculiari attentioni Yen. Cleri com­Nr. 341. De quoti­diana puero­rum Commu­nione. mendo et pro norma in officio pastorali sequenda publico magni momenti decisio­nes S. Congr. Concilii, quibus nova in­ducitur disciplina relate ad communio­nem puerorum et communionem infir­morum non jejunorum. Die 20 Decembris 1905, SSmus D. N. Pius PP. X, ex S. C. C. consulto decretum edidit De quotidia7ia SS. Eu­charistiae sumptione1 : quo „omnibus Christifidelibus cuiusvis ordinis aut con­ditionis“ summopere commendatur Com­munio frequens et quotidiana, utpote a Christo Domino et a catholica Ecclesia optatissima; ita ut nemo, qui in statu gratiae sit et cum recta mente ad S. Mensam accedat, prohiberi ab ea possit.“ Inibi praeterea sub n. 7 statuitur: „Communio frequens et quotidiana praeser­tim in religiosis Institutis cuiusvis generis promoveatur . . . ., quam maxime quoque promoveatur in clericorum Seminariis, quo­rum alumni altaris inhiant servitio, item in aliis christianis omne genus ephebeis.“ Quin imo ut laudabilis ac valde Deo acceptus communionis quotidianae usus efficacius in dies ubicumque propagetur, atque uberiores fructus edat, Sanctitas Sua nedum die 30 Maii 1905 omnibus Christifidelibus, qui devote recitaverint orationem pro pii usus quotidianae com­munionis propagatione, indulgentias tri­buit,2 verum etiam per decretum Urbis et Orbis diei 14 Februarii 19063 a Sacra Cong. Indulgentii s Sacrisque ítéli­1 Cire. 1906. p. 61. — 2 Cire. 1906. p. 89. ­3 Cire. 1906. p. 64. 1

Next

/
Thumbnails
Contents