Circulares literae dioecesanae anno 1907 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XVIII.
240 obsequio sententias eiusmodi, quamquam a Pontifice probatas, exceperint aut excipiant. Quapropter declarandum illud prae- cipiendumque videmus, quemadmodum declaramus in praesens expresseque praecipimus, universos omnes conscientiae obstringi officio sententiis Pontificalis Consilii de re Biblica, sive quae adhuc sunt emissae sive quae posthac edentur, perinde ac Decretis Sacrarum Congregationum pertinentibus ad doctrinam probatisque a Pontifice, se sublidendi; nec posse notam tum detrectatae oboedientiae tum temeritatis devitare aut culpa pro- pterea vacare gravi quotquot verbis scri- ptisve sententias has tales impugnent; idque praeter scandalum, quo offendant, cetera- que quibus in causa esse coram Deo possint, aliis, ut plurimum, temere in his errateque pronuntiatis. Ad haec, audentiores quotidie spiritus complurium modernistarum repressuri, qui sophismatis artificiisque omne genus vim efficacitatemque nituntur adimere non Decreto solum Lamentabili sane exitu, quod v nonas Iulias anni vertentis S. R. et U. Inquisitio, Nobis iubentibus, edidit, verum etiam Litteris Encyclicis Nostris Pascendi Dominici gregis, datis die VIII mensis Septembris istius eiusdem anni, Auctoritate Nostra Apostolica iteramus confirmamusque tum Decretum illud Congregationis Sacrae Supremae, tum Litteras eas Nostras Encyclicas, addita excommunicationis poena adversus contradictores; illudque declaramus ac decerminus, si quis, quod Deus avertat, eo audaciae progrediatur ut quamlibet e propositionibus, opinionibus doctrinisque in alterutro documento, quod supra diximus, improbatis tueatur, censura ipso facto plecti Capite Docentes Constitutionis Apostolicae Sedis irrogata, quae prima est in excommunicationibus latae sententiae Romano Pontifici simpliciter reservatis. Haec autem excommunicatio salvis poenis est intelli- genda, in quas, qui contra memorata documenta quidpiam commiserint, possint, uti propagatores defensoresque liaeresum, I incurrere, si quando eorum propositiones, i opiniones doctrinaeve haereticae sint, quod quidem de utri usque illius documenti adversariis plus semel usuvenit, tum vero maxime quum moderni stamm errores, id est omnium haereseon collectum, propugnant. His constitutis, Ordinariis dioecesum et Moderatoribus Religiosarum Consociationum denuo vehementerque commendamus, velint pervigiles in magistros esse, Seminariorum in primis; repertosque erroribus modernistarum imbutos, novarum nocentiumque rerum studiosos, aut minus ad praescripta Sedis Apostolicae, utcumque edita, dociles, magisterio prorsus interdicant : a sacris item ordinibus adolescentes excludant, qui vel minimum dubitationis inficiant doctrinas se consectari damnatas novitatesque maleficas. Simul hortamur, observare studiose ne cessent libros aliaque scripta, nimium quidem percrebrescentia, quae opiniones proclivitatesque gerant tales, ut improbatis per Encyclicas Litteras Decretumque supra dicta consentiant: ea summovenda curent ex officinis librariis catholicis multoque magis e studiosae iuventutis Clerique manibus. Id si sollerter accuraverint, verae etiam solidaeque faverint institutioni mentium, in qua maxima debet sacrorum Praesulum sollicitudo versari. Haec Nos universa rata et firma consistere auctoritate Nostra volumus et