Circulares literae dioecesanae anno 1907 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVIII.

239 Nr. 7292. De censuris et poenis in eos, qui prae­scripta ad­versus mo­dernistámra errores neglexerint. XVIII. PIVS PP. x MOTV PROPRIO Praestantia Scripturae Sacrae enar­rata, eiusque commendato studio, Litteris Encyclicis Providentissimus Deus, datis XIV. Calendas dec. a. MDCCCLXXXXIII, Leo XIII, Noster immortalis memoriae Decessor, leges descripsit quibus Sacrorum Bibliorum studia ratione proba regerentur; Librisque divinis contra errores calumnias­que Rationalistarum assertis, simul et ab opinionibus vindicavit falsae doctrinae, quae critica sublimior audit; quas quidem opiniones nihil esse aliud palam est, nisi Rationalismi commenta, quemadmodum sapientissime scribebat Pontifex, e philo­logia et finitimis disciplinis detorta. Ingravescenti autem in dies periculo prospecturus, quod inconsultarum devia- rumque sententiarum propagatione para­batur, Litteris Apostolicis Vigilantiae studiique memores, tertio calendas no- vembres a. MDCCCCII datis, Decessor idem Noster Pontificale Consilium seu Commissionem de re Biblica condidit, aliquot doctrina et prudentia claros S. R. E. Cardinales complexam, quibus, Consul­torum nomine, complures e sacro ordine adiecti sunt viri, e doctis scientia theo­logiae Bibliorumque Sacrorum delecti, natione varii, studiorum exegeti eorum methodo atque opinamentis dissimiles. Scilicet id commodum Pontifex, aptissi­mum studiis et aetati, animo spectabat, fieri in Consilio locum sententiis quibusvis libertate omnimoda proponendis, expen­dendis disceptandisque; neque ante, se­cundum eas Litteras, certa aliqua in sen­tentia debere Purpuratos Patres consistere, quam quum cognita prius et in utramque partem examinata rerum argumenta fo­rent, nihilque esset posthabitum, quod posset clarissime collocare in lumine verum sincerumque propositarum de re Biblica quaestionum statum: hoc demum emenso cursu, debere sententias Pontifici Summo subiici probandas, ac deinde pervulgari. Post diuturna rerum iudicia consul­tationesque diligentissimas, quaedam feli­citer a Pontificio de re Biblica Consilio emissae sententiae sunt, provehendis ger­mane biblicis studiis, iisdemque certa norma dirigendis perutiles. At vero mi­nime deesse conspicimus qui, plus nimio ad opiniones methodosque proni pernici­osis novitatibus affectas, studioque praeter modum abrepti falsae libertatis, quae sane est licentia intemperans, probatque se in doctrinis sacris equidem insidiosissimam maximorum que malorum contra fidei puri­tatem fecundam, nőn eo, quo par est, 39

Next

/
Thumbnails
Contents