Circulares literae dioecesanae anno 1907 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
II.
14 10.); adest lux, quae illuminat omnem hominem (Joan. 1, 9.); adest fons amoris, qui replet in bonis desiderium nostrum et renovat juventutem nostram (Ps. 102, 5.). In hoc Sacramento — ait S. Thomas (111. qu. 65. a 3. ad. 1.) — bonum commune totius Ecclesiae continetur substantialiter. Tam ineffabiliter pretiosum ac mirabilem thesaurum summa cum sollicitudine ac pietate in Ecclesiis custodire nobilissimum sane decus et simul sanctissimum officium nostrum est. Cum autem juxta sanctionem Concilii Tridentini (sess. XXL De ref. c. 8.) „quaecunque in dioecesi ad Dei cultum spectant, ab Ordinario diligenter curari atque iis, ubi oportet, provideri aequum sit“, munus imprimis incumbit Nobis invigilandi, ut Eucharistia in quolibet sacello ea, qua par est, religione custodiatur ac tractetur. Quam enixe liocce munus Nobis injungatur, patet etiam ex eo. quod nunquam Apostolica Sedes licentiam asservandi Eucharistiam privatis Oratoriis concedat, quin ea sub visitatione Nostra constituantur. Ast tanto officio vix respondere valemus, nisi cuilibet Ecclesiae vel Oratorio praesit sacerdos, ad quem sub onere responsionis pertineat cura et custodia Eucharistiae. Potestas enim supra corpus Christi characteri tantum sacerdotali adnexa est ita, ut custodia Eucharistiae alii, equam sacerdoti, demandari nequeat. Nulla profecto difficultas obversatur hac ex parte relate ad Ecclesias paro- chiales et filiales, quarum parochi munus etiam rectoris harum ecclesiarum implere tenentur. Similiter Ecclesiae religiosorum suos rectores habent in superioribus respecti vorum conventuum religiosorum. Sed ecclesiae ac oratoria monialium in Archidioecesi Nostra existentium, plerumque carent sacerdote munere rectoris def ungente. Ut igitur in his etiam Ecclesiis Eucharistia debito modo custodiatur ac tractetur atque adsit sacerdos, a quo rationes exposcere valeamus de omnibus, quae in hujusmodi Sacellis peraguntur, Nostrum esse duximus decernere ac statuere, ut abhinc cuilibet ecclesiae vel oratorio praeficiatur idoneus sacerdos, qua rector, a Nobis nominandus ac approbandus. Declaramus insimul Nos non esse in posterum concessuros exsecutionem facultatis asservandi Eucharistiam ab Apostolica Sede impetratae, nisi de rectore sacelli provisum fuerit. Quotquot autem sunt rectores Ecclesiarum, sive parochi sint sive alia quacunque ratione Ecclesiis praeficiantur, in pectora animosque alte demittant monitum illud Ritualis Romani; „Parochus summum studium in eo ponat, ut hoc sacramentum, qua nihil dignius, nil sanctius, nil admirabilius, habet Ecclesia Dei, cum in eo contineatur praecipuum et maximum Dei donum et ipsémét omnis gratiae et sanctitatis fons auctorque Christus Dominus, qua decet reverentia debitoque cultu tractet, custodiat et administret.“ (Tit. IV. cap. 1. n. 2.) Ad rite sanet eque, obeundum nobilissimum hoc munus rectoris Ecclesiae opportunum visum est illud certis praescriptionibus definire, quae sunt: 1. Rectoris Ecclesiae est diligenter custodire in tuto loco sub sera claves tabernaculi, quae sint deauratae aut saltem decenter ornatae. Contra negligentes hoc officium graves poenas statuit Cone. Lateranense IV. Cap. 1. Can. XX.: „Sta-