Circulares literae dioecesanae anno 1907 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

II.

tuimus, ut in cunctis Ecclesiis Ghrysma et Eucharistia sub fideli custodia, clavi­bus adhibitis, conserventur ; ne possit ad illa temerarie manus extendi, ad aliqua horribilia vel nefaria exercenda. Si vero is, ad quem spectat custodia, eas incaute reliquerit, tribus mensibus ab officio sus­pendatur et si per eius incuriam, aliquid nefandum contigerit, gravibus subjaceat ultionibus.“ 2. Rectori Ecclesiae incumbit curare, ut tabernaculum exterius decenter sit orna­tum. interius vero panno serico aut tela (lamascena albi coloris eleganter vestitum atque nitido corporali instructum, super quo sola vasa benedicta non vacua, sed SS. Sacramentum actu continentia vol nondum purificata custodiantur. Caveat autem, ne s. olea, reliquias, nequidem San­ctae Crucis vel aliud quidquam (e. gr. purificatorium vel vas cum aqua ad ab­luendos digitos) in tabernaculo reponat. Saepe saepius tabernaculum sollicite in- spiciat, ut et munditia conservetur et omne periculum irreverentiae arceatur. 3. Munus ejusdem est particulas con­secratas alternis saltem hebdomadibus re­novare Consumptis particulis veteribus. Hostiae consecrandae sint recentes et nun­quam plus quam viginti dies a sua confec­tione habeant. Nunquam tamen renova­tionem hanc ultra quindecim dies diffe­rat. Diem renovationis sollicite inscribat tabellae in sacristia affigendae. 4. Calices, patenas et caetera vasa sacra quolibet anno semel saltem intrin­secus et extrinsecus propriis manibus la­vet. Invigilet, ut calicis et ciborii cuppa saltem, nec non ostensorii lunula sit ex argento confecta atque mtus deaurata. Curam gerat, ne adhibeatur in sacrificio Missae calix exsecratus, qui nempe ita fractus est, ut nonnisi indecenter sacri­ficio inservire possit, aut cujus cuppa a pede separata est. Curabit item ut calix, si interius aurum amiserit, denuo inaure­tur atque ab Episcopo consecretur. 5. Sub gravi obligatione tenetur rec­tor ecclesiae curare ac invigilare ut lam­pas die noctuque perpetuo ante altare, in quo SS. Sacramentum continetur, col­luceat atque lumen ejus nunquam defi­ciat et ex oleo olivarum, saltem ex oleis vegetabilibus, minime vero ex petroleo vel aliis substantiis perpetuo nutriatur. (Vide Rit. Rom. Tit. IV. cap. 1. n. 6.) 6. Inter primas curas numeret, ut utensilia et supellex neenon vestimenta sacra praescriptionibus liturgicis respon­deant, utque ea sint rite benedicta, caute custodita, nequaquam sordida, haud ma­culata nec lacera vel fracta. Paramenta vetustate consumpta vendi non possunt absque speciali Nostra licentia, uti in Cire. 1906. XIX. p. 185. disposuimus. 7. Nec minorem curam impendat, ne purificatoria ac corporalia aut alia ad sacrificium et altaris ornatum pertinentia sint lacera vel sordida. Primam lotionem corporalium, pallarum et purificatoriorum omnino ipse rector perficere debet in vase huic tantum usui destinato neque potest illam committere sacristanis aut mo- nialibus, qui speciali tantum licentia Apos- tolicae Sedis hanc primam lotionem pera­gere possent. Secunda autem et tertia lotio fieri potest etiam a sacristanis aut monialibus. Diacono autem vel subdiacono committere potest etiam primam lotionem. Aquam lotionis effundere debet in sacra­rium, vel alium locum decentem ad id destinatum, quia eam foras ejicere erit operanti peccatum, ut dicitur De consec­ratione dist. 1, 40. cap. Nemo.

Next

/
Thumbnails
Contents