Circulares literae dioecesanae anno 1907 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIV.

182 in Universitatibus studiorum magisteria aucupantur, quae sensim in pestilentiae cathedras vertunt. Doctrinas suas, etsi forte implicite, in templis ad concionem dicentes inculcant; apertius in congressi­bus enunciant; in socialibus institutis intrudunt atque extollunt. Libros, ephe­merides, commentaria suo vel alieno no­mine edunt. Unus aliquando idemque scriptor multiplici nomine utitur, ut simu­lata auctorum multitudine incauti deci­piantur. Brevi, actione, verbis, proelo nihil non tentant, ut eos febri quadam phrene­ticos diceres. — Haec autem omnia quo fructu? Iuvenes magno numero deflemus, egregiae quidem illos spei, quique Ecc­lesiae utilitatibus optimam navarent ope­ram, a recto tramite deflexisse. Plurimos etiam dolemus, qui, quamvis non eo processerint, tamen, corrupto quasi aere hausto, laxius admodum cogitare, eloqui, scribere consuescunt quam catholicos decet. Sunt hi de laicorum coetu, sunt etiam de sacerdotum numero; nec, quod minus fuisset expectandum, in ipsis religiosorum familiis desiderantur. Rem biblicam ad modernistarum leges tractant. In conscri­bendis historiis, specie adserendae veri­tatis, quidquid Ecclesiae maculam videtur aspergere, id, manifesta quadam voluptate, in lucem diligentissime ponunt. Sacras populares traditiones, apriorismo quodam ducti, delere omni ope conantur. Sacras Reliquias vetustate commendatas despectui habent. Vano scilicet desiderio feruntur ut mundus de ipsis loquatur; quod futu­rum non autumant si ea tantum dicant, quae semper quaeve ab omnibus sunt dicta. Interea suadent forte sibi obsequium se praestare Deo et Ecclesiae: reapse tamen offendunt gravissime, non suo tan­tum ipsi opere, quantum ex mente qua ducuntur, et quia perutilem operam mo- dernistarum ausibus conferunt. Huic tantorum errorum agmini clam aperteque invadenti Leo XIII decessor Noster fel. rec., praesertim in re biblica, occurrere fortiter dicto actuque conatus est. Sed modernistáé, ut iam vidimus, non his facile terrentur armis; observantiam demissionem que animi affectantes sum­mam, verba Pontificis Maximi in suas partes detorserunt, actus in alios quoslibet transtulere. Sic malum robustius in dies factum. Quamobrem, Venerabiles Fratres, moras diutius non interponere decretum est, atque efficaciora moliri. — Vos ta­men oramus et obsecramus, ne in re tam gravi vigilantiam, diligentiam, fortitudi­nem vestram desiderari vel minimum patiamini. Quod vero a vobis petimus et expectamus, idipsum et petimus aeque et expectamus a ceteris animarum pastoribus, ab educatoribus et magistris sacrae iuven- tutis, imprimis autem a summis religiosa­rum familiarum magistris. I. Primo igitur ad studia quod attinet, volumus probeque mandamus ut philo­sophia scholastica studiorum sacrorum fundamentum ponatur. — Utique, si quid a doctoribus scholasticis vel nimia sub­tilitate quaesitum, vel parum considerate traditum: si quid cum exploratis posteri­oris aevi doctrinis minus cohaerens, vel denique quoquo modo non probabile; id nullo pacto in animo est aetati nostrae ad imitandum proponib Quod rei caput est, philosophiam scholasticam quum se­quendam praescribimus, eam praecipue intelligimus, quae a sancto Thoma Aqui­nate est tradita: de qua quidquid a De­cessore Nostro sancitum est, id omne 1 1 Leo XIII. Enc. „Aeterni Patris“.

Next

/
Thumbnails
Contents