Circulares literae dioecesanae anno 1907 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIV.

183 vigere volumus, et qua sit opus instaura­mus et confirmamus, stricteque ab uni­versis servari iubemus. Episcoporum erit, sicubi in Seminariis neglecta haec fuerint, ea ut in posterum custodiantur urgere atque exigere. Eadem religiosorum Ordi­num moderatoribus praecipimus. Magistros autem monemus ut rite hoc teneant, Aquinatem deserere, praesertim in re metaphysica, non sine magno detrimento esse. Hoc ita posito philosophiae funda­mento, theologicum aedificium extruatur diligentissime. — Theologiae studium, Venerabiles Fratres, quanta potestis ope provehite, ut clerici e seminariis egredien- tes praeclara illius existimatione magno- que amori imbuantur, illudque semper pro deliciis habeant. Nam in magna et multi­plici disciplinarum copia quae menti veri­tates cupidae obiicitur, neminem latet sacram Theologiam ita principem sibi locum vindicare, ut vetus sapientium effatum sit, ceteris scientiis et artibus officium incumbere, ut ei inserviant ac velut ancillarum more famulentur.1 — Addimus heic, eos etiam Nobis laude di­gnos videri, qui, incolumi reverentia erga Traditionem et Patres et ecclesiasticum magisterium, sapienti iudicio catholicisque usi normis (quod non aeque omnibus accidit) theologiam positivam, mutuato a veri nominis historia lumine, coTustrare studeant. Maior profecto quam antehac positivae theologiae ratio est habenda: id tamen sic fiat, ut nihil scholastica detri­menti capiat, iique reprehendantur, utpote qui modernistarum rem gerunt, quicumque positivam sic extollunt ut scholasticam theologiam despicere videantur. De profanis vero disciplinis satis sit revocare quae Decessor Noster sapientis­sime dixit1: In rerum naturalium con­sideratione strenue adlaboretis: quo in genere nostrorum temporum ingeniosa inventa et utiliter ausa, sicut iure admi­rantur aequales, sic posteri perpetua commendatione et laude celebrabunt. Id tamen nullo sacrorum studiorum damno; quod idem Decessor Noster gravissimis hisce verbis prosequutus monuit2: Quorum causam errorum, si quis diligentius in­vestigaverit, in eo potissimum sitam esse intelliget, quod nostris hisce temporibus, quanto rerum naturalium studia vehemen­tius fervent, tanto magis severiores alti- oresque disciplinae defloruerint: quaedam enim fere in oblivione hominum conti­cescunt; quaedam remisse leviter que tra­ctantur, et quod indignum est, splendore pristinae dignitatis deleto, pravitate sen­tentiarum et immanibus opinionum por­tentis inficiuntur. Ad hanc igitur legem naturalium disciplinarum studia in sacris seminariis temperari praecipimus. II. His omnibus praeceptionibus tum Nostris tum Decessoris Nostri oculos adiici oportet, quum de Seminariorum vel Uni­versitatum catholicarum moderatoribus et magistris eligendis agendum erit. — Qui­cumque modo quopiam modernismo imbuti fuerint, ii, nullo habito rei cuiusvis re­spectu, tum a regundi tum a docendi munere arceantur; eo si iam funguntur, removeantur: item qui modernismo clam aperteve favent, aut modernistas laudando eorumque culpam excusando, aut Schola­sticam et Patres et Magisterium ecclesia­sticum carpendo, aut ecclesiasticae pote­stati, in quocumque ea demum sit, obe­1 Leo XIII, Litt. ap. „In magna“ 10 dec. 1889. 1 Alloc. 7 martii 1880. 2 Loc. cit.

Next

/
Thumbnails
Contents