Circulares literae dioecesanae anno 1907 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

II.

II. Nr. 280. De licentia 'celebrandi Missam in oratoriis Re gularitun. Emus Dnus Leopoldus Schuster, Episcopus Secoviensis, Sacrorum Eituum Congregationi reverenter exposuit et enixe petiit, ut sequentia dubia solvantur; ni­mirum : In dioecesi Secoviensi, vasta sunt quinque monasteria, nimirum tria Ordi­nis S. Benedicti, unum Ordinis Cisterci- ensis et unum Canonicorum Regularium Lateranensium; insuper permulta coeno­bia aliorum ordinum Mendicantium S. Francisci et S. Dominici, S. Ioann is de Deo etc. Interdum in illis monasteriis casus accidit, ut novum oratorium e. g. pro recitando Oflicio tempore hiemali in aedibus monasterii erigatur simul cum altari sive fixo, sive portatili, ut ibi etiam Missa celebrari possit ab infirmis et seni­bus debilibus. Praeterea talia oratoria cum altari interdum etiam in domibus extraneis, quae a monasterio sive longe, sive parum distant et peculium monaste­rii sunt, eriguntur, in quibus domibus unus vel plures Patres per aliquod tem­pus sive oeconomiae sive sanitatis colen­dae causa versantur. Hinc quaeritur: I. Estne licentia, Missam ibi cele­brandi, ab Episcopo Ordinario petenda, an sufficit necessitas vel utilitas commu­nitatis religiosae? — Et si affirmative ad secundam; II. Valet hoc etiam de oratoriis, quae extra monasterium ipsum sita sunt, sed ad eius peculium pertinent ? Porro Sacra Rituum (-ongregatio, exquisita Commissionis Liturgicae sen­tentia, reque maturo examine perpensa, ita respondere rata est: Ad I. Si agatur de Regularibus pro­prie dictis, negative ad primam partem; affirmative ad secundam, de licentia su­perioris generalis aut provincialis iuxta decretum n. 4007 Super oratoriis semi- publicis 23 Ianuarii 1899; si vero sermo sit de aliis communitatibus, servetur de­cretum n. 3484 Nivernen. 8 Martii 1879 ad II. Ad II. Negative, nisi adsit indultum. Atque ita rescripsit. Die 10 Novem­bris 1906. S. Card. CRETONI, Praef. L. f S. t D. PANICI, Archiep. Laodicen., Secr. Salvator noster discessurus ex hoc mundo ad Patrem divinisimo nos dono ditavit in augustissima Eucharistia. Adest in hoc Sacramento socius peregrinationis nostrae, qui non relinquit nos orphanos; adest amicus, qui venit ut vitam habea­mus et abundantius habeamus (Joan. X, Nr. 656. De rectori­bus ecclesia­rum. 3

Next

/
Thumbnails
Contents