Circulares literae dioecesanae anno 1907 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIV.

170 fidei continentur. Sic, ut exempla cetera praetereamus, de Christo factum est: in quo, divinum illud qualecumque, quod fides admittebat, ita pedetentim et gra- datim amplificatum est ut demum pro Deo haberetur. — Ad evolutionem cultus facit praecipue necessitas ad mores tra­ditionesque populorum sese accommodandi; item quorundam virtute actuum fruendi, quam sunt ex usu mutuati. — Tandem pro Ecclesia evolutionis causa inde oritur, quod componi egeat cum adi unctis histo­ricis cumque civilis regiminis publice invectis formis. — Sic illi de singulis. Hic autem, antequam procedamus, do­ctrina haec de necessitatibus seu indigen­tiis (vulgo dei bisogni significantius appel­lant) probe ut notetur velimus; etenim, praeterquam omnium quae vidimus, est veluti basis ac fundamentum famosae illius methodi, quam historicam dicunt. In evolutionis doctrina ut adhuc si­stamus, illud praeterea est advertendum quod, etsi indigentiae seu necessitates ad evolutionem impellunt; his tamen unis acta, evolutio, transgressa facile traditio­nis fines atque ideo a primigenio vitali principio avulsa, ad ruinam potius quam ad progressionem traheret. Hinc, moder­nistámra mentem plenius sequuti, evolu­tionem ex conflictione duarum virium evenire dicemus, quarum altera ad pro­gressionem agit, altera ad conservatio­nem retrahit. — Vis conservatrix viget in Ecclesia, contineturque traditione. Eam vero exerit religiosa auctoritas; idque tam iure ipso, est enim in auctoritatis natura traditionem tueri; tam re, auctoritas nam­que, a commutationibus vitae reducta, stimulis ad progressionem pellentibus nihil aut vix urgetur. E contra vis ad progre­diendum rapiens atque intimis indigentiis respondens latet ac molitur in privatorum conscientiis, illorum praecipue qui vitam, ut inquiunt, propius atque intimius attin­gunt. — En hic, Venerabiles Fratres, doctrinam illam exitiosissimam effere ca­put iam cernimus, quae laicos homines j in Ecclesiam subinfert ut progressionis elementa. — Ex convento quodam et pacto inter binas hasce vires, conserva­tricem et progressionis fautricem, inter autoritatem videlicet et conscientias pri­vatorum, progressus ac mutationes oriun­tur. Nam privatorum conscientiae, vel harum quaedam, in conscientiam colle­ctivam agunt; haec vero in habentes auctoritatem, cogitque illos pactiones con­flare atque in pacto manere. — Ex his autem pronum est intelligere, cur moder­nistáé mirentur adeo, quum reprehendi se vel puniri sciunt. Quod eis culpae verti­tur, ipsi pro officio habent religiose ex­plendo. Necessitates conscientiarum nemo melius novit quam ipsi, eo quod propius illas attingunt, quam ecclesiastica aucto­ritas. Eas igitur necessitates omnes quasi in se colligunt: unde loquendi publice ac scribendi officio devinciuntur. Carpat eos, si volet, auctoritas; ipsi conscientia officii fulciuntur, intimäque experientia norunt non sibi reprehensiones deberi sed laudes. Utique non ipsos latet progressiones sine certaminibus haud fieri, nec sine victimis certamina: sint ergo ipsi pro victimis, sicut prophetae et Christus. Nec ideo quod male habentur, auctoritati invident: suum illam exsequi munus ultro conce­dunt. Quaeruntur tantum quod minime exaudiuntur; sic enim cursus animorum tardatur: hora tamen rumpendi moras certissime veniet, nam leges evolutionis coerceri possunt, infringi omnino non possunt. Instituto ergo itinere pergunt.

Next

/
Thumbnails
Contents