Circulares literae dioecesanae anno 1907 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIV.

169 quando nascatur, et publicum officium in earumdem conscientiarum commodum mandatum habeat; consequitur necessario, illud ab eisdem conscientiis pendere, ac proinde ad popurales formas esse inflecten­dum. Quapropter singularium hominum conscientias prohibere quominus impulsio­nes quas sentiunt palam aperteque pro­fiteantur, et criticae viam praepedire qua dogma ad necessarias evolutiones impellat, potestatis ad utilitatem permissae non usus est sed abusus. — Similiter in usu ipso potestatis modus temperatioque sunt adhibenda. Librum quemlibet, auctore inscio, notare ac proscribere, nulla expli­catione admissa, nulla disceptatione, tyran­nidi profecto est proximum. — Quare heic etiam medium est quoddam iter reperien- dum, ut auctoritati simul ac libertati integra sint iura. Interea temporis catholico sic est agendum, ut auctoritatis quidem observantissimum se publice profiteatur, suo tamen obsequi ingenio non intermittat. — Generatim vero sic de Ecclesia prae­scribunt ; quoniam ecclesiasticae potestatis finis ad spiritualia unice pertinet; exter­num apparatum omnem esse tollendum, quo illa ad intuentium oculos magnificen­tius ornatur. In quo illud sane negligitur, religionem, etsi ad animos pertineat, non tamen unice animis concludi; et honorem potestati impensum in Christum instituto­rem recidere. Porro ut totam hanc de fide deque vario eius germine materiam absolvamus, restat, Venerabiles Fratres, ut de utro­rumque explicatione postremo loco mo- dernistarum praecepta audiamus. — Prin­cipium hic generale est: in religione, quae vivat, nihil variabile non esse, atque id­circo variandum. Hinc gressum faciunt ad illud, quod in eorum doctrinis fere caput est, videlicet ad evolutionem. Dogma igi­tur, ecclesia, sacrorum cultus, libri, quos ut sanctos veremur, quin etiam fides ipsa nisi intermortua haec omnia velimus, evo­lutionis teneri legibus debent. Neque hoc mirum videri queat, si ea prae oculis habeantur, quae sunt de horum singulis a modernistis tradita. Posita igitur evo­lutionis lege, evolutionis rationem a mo­dernistis ipsis descriptam habemus. Et primo quoad fidem. Primigenia, inquiunt, fidei forma rudis et universis hominibus communis fuit, ut quae ex ipsa hominum natura atque vita oriebatur. Evolutio vi­talis progressum dedit; nimirum non no­vitate formarum extrinsecus accidentium, sed ex pervasione in dies auctiore sensus religiosi in conscientiam. Dupliciter autem progressio ipsa est facta: negative pri­mum, elementum quod vis extraneum, ut puta ex familia vel gente adveniens, eli­minando; dehinc positive, intellectiva ac morali hominis expolitione, unde notio divini amplior ac lucidior sensusque reli­giosus exquisitior evasit. Progredientis vero fidei eaedem sunt causae afferendae, quam quae superius sunt allatae ad eius originem explicandam. Quibus tamen extraordinarios quosdam homines addi oportet (quos nos prophetas appellamus, quorumque omnium praestanti ssimus est Christus); tum quia illi in vita ac ser­monibus arcani quidpiam praesetulerunt, quod fides divinitati tribuebat; tum quia novas nec ante habitas experientias sunt nacti, religiosae cuiusque temporis indi­gentiae respondentes. — Dogmatis autem progressus inde potissimum enascitur, quod fidei impedimenta sint superanda, vincendi hostes , contradictiones refellen­dae. Adde his nisum quemdam perpetuum ad melius penetranda quae in arcanis

Next

/
Thumbnails
Contents