Circulares literae dioecesanae anno 1907 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XII.

fantibus evolutio fuit disciplinaris, quae una ex causis extitit, ut sacramentum resolveretur in duo, in baptismum scilicet et poenitentiam. 44. Nihil probat ritum sacramenti confirmationis usurpatum fuisse ab Apo­stolis : formalis autem distinctio duorum sacramentorum, baptismi scilicet et con­firmationis, haud spectat ad historiam christianismi primitivi. 45. Non omnia, quae narrat Paulus de institutione Eucharistiae (I. Cor. XI, 23-25), historice sunt sumenda. 46. Non adfuit in primitiva Ecclesia conceptus de christiano peccatore auctori­tate Ecclesiae reconciliato; sed Ecclesia nonnisi admodum lente huiusmodi con­ceptui assuevit. Imo etiam postquam poeni­tentia tanquam Ecclesiae institutio agnita fuit, non appellabatur sacramenti nomine, eo quod haberetur uti sacramentum pro­brosum. 47. Verba Domini: Accipite Spiritum Sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt (Io. XX, 22 et 23) minime referuntur ad sacramentum poenitentiae, quidquid Patribus Tridentinis asserere placuit. 48. Iacobus in sua epistola (vv. 14 et 15) non intendit promulgare aliquod sacramentum Christi, sed commendare pium aliquem morem, et si in hoc more forte cernit medium aliquod gratiae, id non accipit eo rigore, quo acceperunt theologi, qui notionem et numerum sacra­mentorum statuerunt. 49. Coena Christiana paullatim in­dolem actionis liturgicae assumente, hi, qui Coenae praeesse consueverant, cha­racterem sacerdotalem acquisiverant. 50. Seniores, qui in Christianorum coetibus invigilandi munere fungebantur, instituti sunt ab Apostolis presbyteri aut episcopi ad providendum necessariae cre­scentium communitatum ordinationi, non proprie ad perpetuandam missionem et potestatem Apostolicam. 51. Matrimonium non potuit evadere sacramentum novae legis nisi serius in Ecclesia; siquidem ut matrimonium pro sacramento haberetur necesse erat, ut praecederet plena doctrinae de gratia et sacramentis theologica explicatio. 52. Alienum fuit a mente Christi Ecclesiam constituere veluti societatem super terram per longam saeculorum se­riem duraturam; quin imo in mente Christi regnum coeli una cum fine mundi iamiam adventurum erat. 53. Constitutio organica Ecclesiae non est immutabilis; sed societas Christiana perpetuae evolutioni aeque ac societas humana est obnoxia. 54. Dogmata, sacramenta, hierarchia, tum quod ad notionem tum quod ad reali- tatem attinet, non sunt nisi intelligentiae christianae interpretationes evolutiones­que quae exiguum germen in Evangelio latens externis incrementis auxerunt per- feceruntque. 55. Simon Petrus ne suspicatus qui­dem unquam est sibi a Christo demanda­tum esse primatum in Ecclesia. 56. Ecclesia Romana non ex divinae providentiae ordinatione, sed ex mere politicis conditionibus caput omnium Ecc­lesiarum effecta est. 57. Ecclesia sese praebet scientiarum naturalium et theologicarum progressibus infensam. 58. Veritas non est immutabilis plus- quam ipse homo, quippe quae cum ipso, in ipso et per ipsum evolvitur.

Next

/
Thumbnails
Contents